PL 146, col. 491

Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Adamus Bremensis), J. P. Migne

episcopatu, sed ubicunque esset, pauperibus alimoniam
cum omni diligentia ministravit, nobile verbum
exhortacionis relinquens posteris, Non est, inquiens, tardandum ut pauperibus cunctis succurramus,
quia quis sit Christus, vel quando ad nos
veniat ignoramus. Elemosinam verbi incessanter
omnibus ministravit; ad quod opus dicta
sancti Gregorii curavit excerpere, quae et manu
sua descripsit. Epistolae ejus diversae ad plures,
praecipua quaedam ad virgines, in qua, virginitatem
corporis extollens, ostendit multas in mente fieri
meretrices. Tandem morbo confectus et senio,
quos per se non potuit, per Adalgarium adjutorem
in Domino confortavit, quem etiam manibus
regis commendavit. Obiit anno Domini

888, indictione 6. Cujus depositio est 3º Idus
Junii . Sepultus est extra basilicam
sancti Petri ab oriente, ut ipse rogavit.
47.
[([39.] Cap. 38.)] Adalgarius archiepiscopus
sedit annos 20. Annos ejus ex compoto quo
supra tulimus , vitam ex libro sancti Rimberti
didiscimus. Capitulo 12, cum sanctus Rimbertus
vestem et professionem susciperet monasticam,
mox additur: Ad quod ei solatium deputari
placuit insignem conversatione virum gradu diaconem,
nomine Adalgarium. Hic vir, inquiunt, venerabilis
in conversationis ejus imitatione simul et successionis
dignitate, adhuc hodie superest, cum
multis aliis attestans quod sanctus pontifex Rimbertus
nichil ex occasione curae pastoralis de monachica

perfectione perdiderit; et reliqua. Item capitulo
21, Cum jam, inquit, senio gravaretur sanctus
Rimbertus, etiam continuus pedum dolor ei accessit. Unde
apud gloriosissimos reges Ludvicum
et filios ejus hoc optinuit, ut insignis vir Adalgarius,
monachus videlicet Corbeiae, in adjutorium illi confirmaretur,
quatinus ipse infirmitate detentus, in Adalgario
haberet solatium circandi episcopatum, placita

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.