PL 146, col. 494

Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Adamus Bremensis), J. P. Migne

Sergius papa, qui fere per totidem annos septimus
erat a Formoso, calumpnias Adalgarii miseratus,
privilegia Bremensis ecclesiae renovavit,
et omnia, quae a Gregorio et Nicolao, decessoribus
suis, Ansgario et Rimberto concessa sunt, roboravit.
Ad hoc, quia senectutis pondere gravatus
pontifex Adalgarius pastorale officium obire
non poterat, circueundo, praedicando et consecrando
episcopos, dati sunt ei adjutores a papa circumvicini
quinque episcopi, Simundus [Halverstadensis],
Wigbertus [Ferdensis], Biso [Podarbrunnensis],
Bernarii duo, [Mindensis et Osnabrugensis],
quorum ope senex fulciretur. Ad manum sunt privilegia
Sergii papae utrisque data, quibus
haec ita continentur. Mirum tamen neque satis cognitum

est nobis, an aliqui episcopi in gentes ordinati
sint ab Adalgario, ut privilegium insinuat,
an haec ordinatio episcoporum inacta remanserit
usque ad dies Adaldagi, ut melius confidimus,
praesertim quod vastacio barbarica vixdum presbyteros
inter se morari consenserit. Nondum enim
completae sunt iniquitates Amorraeorum [(Gen. XV, 16)] ,
nec adhuc venit tempus miserendi eorum. Post haec
migravit archiepiscopus anno Domini 909, 7 Idus
Maii, et sepultus est in basilica sancti Mykaelis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.