PL 146, col. 495

Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Adamus Bremensis), J. P. Migne

,
quam ipse pro dilectione magistri super tumbam
ejus erexit.
53.
[([43.] Cap. 43.)] Hogerus archiepiscopus sedit
annos 7. Et hujus annos repperimus in libro superiori,
et quod per contentionem ordinatus est
a Coloniensi archiepiscopo . Pallium suscepit
a papa Sergio, ferulam a Ludvico rege. Unde
fuerit, aut qualiter vixerit, Deo cognitum est. Invenimus
tamen scriptum in antiquioribus ecclesiae libris
uno versu [quis fuerit], ita:
Sanctus et electus fuit Hoger septimus heros.
Sanctitati ejus testimonium asserit veterum tradicio,
quae narrat eum severissimum in ecclesiastica disciplina,
pro consuetudine monasteria suae diocesis
crebro circuisse. Unde etiam cum apud Hammaburg

consisteret, exploraturus quid fratres agerent, nocte
intempesta Ramsolan ad vigilias properavit matutinas.
Fidelis, inquam, dispensator et prudens,
qui et ipse vigilans pernoctavit, suamque familiam
dormire prohibens, venienti sponso laetus occurrit,
dicens: Ecce ego et pueri quos dedit mihi
Dominus [(Isai. VIII, 18)]
.
54.
[44] Anno domni Hogeri secundo Ludvicus
puer depositus, et Conradus Francorum dux
in regem levatus est. In isto Ludvico vetus Karoli
finitur prosapia. Hactenus etiam Francorum
tendit hystoria. Quae deinceps dicturi sumus,
in aliis et aliis repperimus non mendacibus
libris. Aliqua vero recitavit nobis clarissimus rex
Danorum ita rogantibus: Post Olaph, inquit,
Sueonum principem, qui regnavit in Dania cum filiis
suis, ponitur in locum ejus Sigerich. Cumque parvo
tempore regnasset, eum Hardegon,
filius Suein, veniens a Nortmannia, privavit regno.
Tanti
autem reges, immo tyranni Danorum, utrum simul
aliqui regnaverint, an alter post alterum brevi tempore
vixerit, incertum est. Nobis hoc scire sufficiat,
omnes adhuc paganos fuisse, ac in tanta regnorum
mutatione vel excursione barbarorum Christianitatem
in Dania, quae a sancto Ansgario plantata est, aliquantulam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.