PL 146, col. 55
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
supradictis libris, quos in unum componere volui.
Nunc etiam liber pandere qua causa studuerim alios
libellos scribere.
Cum igitur persecutionem quam in monasterio
nostro (ut supradictum est) passus eram, fugiens
ad Fuldense monasterium venirem, ibique per annos
quatuor cum tranquillitate magna commoratus
viderer; dictandi scribendique studium frequentare
postulabar a quibusdam ejusdem monasterii fratribus,
ut sancti Bonifacii Vitam difficili stylo editam,
aliquid facilius ederem. Quam petitionem, licet diu
denegarem, postremo tamen compulsus importunis
precibus, ut potui, quod petitus eram implevi. Causa
ergo tali librum sancti Bonifacii promptus scripsi:
alium quoque libellum quem appellavi Manualem,
pro admonitione clericorum et laicorum scriptum
ibidem positus edidi. Item libellum Proverbiorum
in eodem monasterio positus scribere coepi. Cum
autem assiduis epistolis per monasterii nostri fratres
quosdam revocatus ad patriam nollem cito reverti
propter illorum fratrum, inter quos tunc commorabar,
petitionem (omnimodis enim precibus ut illos
non desererem efflagitabant), vix tandem ab illis
remeandi licentiam obtinui.
Verumtamen ad monasterium nostrum prius pervenire
nolui, quam indiciis aliquibus explorarem
qualiter omnia agerentur ibidem. Qua de re ad monasterium Amerbach
dictum perrexi, cupiens illic
exspectare quousque certus fierem de monasterii
nostri qualitate. Cumque ab ejusdem monasterii
abbate susceptus omni humanitate et pietate retinerer,
et de sacrae Scripturae quaestionibus multis inter
nos sermo assiduus ageretur, placuissetque ei saepissime
responsio mea, accidit ut juxta paschalia festa
dixisset ad me: Credite mihi quod si vobis praecipere
aliquid possem, absque dubio praeciperem ut
in hac solemnitate proxima sermonem faceretis ad
populum. Cui ego respondi dicens: Cur talia dicitis
ad me, qui nihil hujus rei scio, qui nunquam consuevi
populum alloqui in publico? Illo vero eadem
repetente, coepi mox cogitare intra me dicens: Quid
facerem, si aliquis, cujus jussa transgredi non praesumerem,
talia mihi praeciperet? Unde hujusmodi
opus assumendum est mihi sponte, priusquam ab
aliquo compellar potente, ut sic probem quid facturus
essem. Continuoque stylo accepto scribere coepi
in modum sermonis, sumens exordium de Psalmistae
dictis: Dominus de coelo prospicit super filios hominum:
quae nimirum dicta, quantum potui, similitudinum
argumentis roboravi, credens per haec aliquos
aedificari; cui videlicet operi titulum imposui: Quomodo legendum sit in rebus visibilibus.
Cum autem
in eodem loco unum pene annum manerem,
venerunt nuntii ex monasterio nostro missi, cum
quibus exinde ad patriam reversus sum.
His igitur dictis, dicam quoque qua de causa caeteros
scripserim libellos. Ex petitione namque fratrum
nostrorum, Vitam sancti Nicolai nec non sancti
Wolfgangi emendans, sicut in utriusque vitae prologo