PL 146, col. 56

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

intimatur, scripsi antequam proficiscerer ad
monasterium Fuldense. Sed et Vitam sancti Altonis,
una cum quibusdam carminibus ad eumdem
sanctum pertinentibus. Postquam vero redii, Vitam
sancti Magni scripsi, compulsus fratrum duorum
precibus intimis et assiduis, Wilhelmi scilicet ex
congregatione nostra, et alterius qui ad nos discendi
causa ex monasterio sancti Magni venit, Adalham
dictus, quique nunc in Sanctae Afrae coenobio abbas
est constitutus.
Post haec autem cum viderem simul et audirem
undique Christianae religionis destructionem, rectorum
et principum negligentiam in subditos, tam in
spirituali quam saeculari vita positos, doleremque
jugiter pro talibus, cogitare coepi, ut quia nullus dignaretur

me audire communi sermone loquentem, pro
miseriaque tanta condolentem, vel scribendo aliqua
sacrae Scripturae verba proferrem, unde aliquos
aedificare possem. Hac igitur causa scripsi librum
mei quoque operis novissimum, cui titulum imposui: De cursu spirituali.
In quo videlicet libro
quantum per sacrae Scripturae, maximeque per
Psalterii et Evangelii campum currere potui, scribendo
protuli. Inter haec et sermones quosdam nec
non epistolas pro communi utilitate scripsi: quas si
quis forte legere voluerit, apud nos invenire poterit.
Scripsi etiam ante plures annos librum De
confessione actuum meorum, ut si qua infirmitas
vel subitanea mors me in extremis impediret a
debita confessione, saltem per scripta patefacerem

quis ex memetipso, quis ex Dei gratia essem.
Adhuc proferre libet duarum orationum verba.
Attendens enim saepius, quia plurimos exemplis
pravis seduxi, talia orationis verba scribere studui,
in quibus unusquisque satis doceri potest quomodo
pro se et pro aliis orare debeat: quae scilicet orationes
cum a quibusdam jam habeantur, in hoc opusculo
describere nolui. Hae autem orationes aliaque
superius de dictandi dono prolata, tanto magis pietati
divinae constant referenda, quanto amplius notum
est me vitiis plurimis quondam deditum nihil
horum meruisse. Ideo autem haec protuli, ut juxta
hoc quod ipse Dominus in Evangelio cuidam daemoniaco
a se liberato praecepit dicens: Vade in domum
tuam, et narra quanta fecerit tibi Deus, ego

quoque narrarem quanta mihi beneficia Deus exhibuerit.
Unde adhuc libet enarrare, quanta scientia quantaque
facultas scribendi mihi data fuerit a Domino
in primaeva aetate. Cum igitur parvus scholari disciplinae
traditus fuissem litterasque celeriter didicissem,
coepi etiam longe ante solitum tempus discendi,
sine jussu magistri, artem discere scribendi.
Furtivo enim et insolito modo, nec non sine docente
nisus sum eamdem artem scribendi apprehendere.
Qua de re contigit ut pennam ad scribendum inrecto
usu retinere consuescerem, nec postea ab ullo
docente super hoc corrigi valerem. Nimius namque
usus prohibuit me emendare. Quod cum viderent

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.