PL 147, col. 1203

Epistola ad Berengarium (Eusebius Bruno), J. P. Migne

ex hoc omnes: hoc est enim corpus meum.
Simili modo accipiens praeclarum calicem, item
gratias agens benedixit, deditque discipulis suis,
dicens: Accipite et bibite ex eo omnes; hic est
enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti,
mysterium fidei, quod pro vobis et pro multis effundetur
in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque
feceritis in mei memoriam facietis. Hujus
verbi, per quod omnia facta sunt, virtute et effectu
panem post consecrantis in haec verba sacerdotis
sacrationem, verum corpus Christi, et vinum eodem
modo verum sanguinem esse credimus et confitemur.
Quod si quis hoc qualiter fieri possit inquirat,
non ei secundum naturae ordinem, sed secundum
Dei omnipotentiam respondemus: Et hoc et omnia

quaecunque voluit fecit Deus in coelo et in terra, in
mari et in omnibus abyssis. Neque enim qualiter
secundum naturae ordinem Verbum Deus, in principio
apud Deum, de Spiritu sancto et Virgine concipi,
et quomodo post resurrectionem verum corpus
Domini Jesu ad discipulos clausis januis intromitti et
palpari potuit, quaelibet verborum affluentia disserere
potest, et tamen secundum Dei omnipotentiam
in veritate facta esse firmissime et fidelissime credi
necessarium est. Si vero aliquis qui de hac re Patres
doctoresque nostri senserint quidve scriptum
reliquerint a nobis requisierit, ad eorum libros, si
ad hoc idoneus est, eum mittimus, ut quid ibi invenerit
diligenter legat, pure intelligat, et quod accommodatius
evangelicae veritati senserit, cum gratiarum

actione et studio fraternae concordiae sibi eligat.
Porro nos non Patrum scripta contemnentes, sed nec
illa qua Evangelium legentes (neque enim ipsi viventes
et scribentes hoc voluerunt et in suis opusculis ne
id fieret voluerunt) eorum sententiis, salva quae eis
debetur reverentia in tantae rei disceptatione abstinemus,
ne si Patrum sensa aut aliquo eventu depravata,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.