PL 147, col. 1204

Epistola ad Berengarium (Eusebius Bruno), J. P. Migne

aut a nobis non bene intellecta, aut non plene
inquisita inconvenienter protulerimus, scandalum
illud, quod tantopere fugimus, incurramus, et cum
unus de pusillis Christi scandalizator mole asinaria
ad collum suspendio et in profundum maris praecipitio
judicetur dignus, nos totius Ecclesiae scandalum
jure meritoque exhorrescimus, nec timere ob
hoc nos frustra periclitari dissimulamus, cum salubriter
et cum quiete pacis Christianae contenti vivere
possimus sacrosanctorum illorum verborum
Christi, quae superius posita sunt, simplici compendio
et sufficienti sanctae fidei firmitate, quantum nos
sentimus et multos nobis satis superiores viros sentire
cognoscimus. Hoc consilio querimonia, quae
in praesentia Domini Geraldi, tunc legati apud

Turonum, emersit, sedata est. Hoc consilio eodem
tumultus qui in audientia domini Eldebrarini
in eadem civitate efferbuit sopitus est; hac
veridica confessione exactioni principis hujus nostri,
in capellula cujus in vestra epistola mentionem
fecistis, satisfactum est, et rediviva pestis,
quae nescio quorum improbitate exagitata caput
extulerat, domini Bisonticensis archiepiscopi et eruditorum
qui adfuerunt auctoritate calcata est. Ac
nullam aliam de hac re disputationem vel controversiam,
nec accusatores, nec defensores, nec testes,
nec judices, nec causidicos, nec auditores, me quaerere,
procurare, congregare aliquando sciatis. Omnibus
vero pro hac re, me volente, quod si parum

est, quamvis parvipendatur, contradicente conventum
publicum aggregare volentibus, consensum non
tribuam, confluentibus humilitatis meae personam
subtraham, confligentibus audientiam, perseverantibus
communionem, est enim causa ter provinciae
nostrae judicio terminata, quarto sedis apostolicae
synodi sententia exstincta. Valete E..

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.