PL 147, col. 1227
Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne
Hostiles cuneos frangere fortiter,
Certavere sui corporis obice,
Ut post funera viverent.
In regis positi nunc diademate
Stellarum potius lumine praenitent;
Donativa suis militibus dedit
Christus Filius haec Dei.
Ex quorum numero sunt quibus optime
Gaudet plebs hodie cantica promere,
Plebs laudis nostra piae tanta velut decet
Hujus lumina patriae.
Fortunate, tuis utere prosperis
Rebus cum meritis cui nota nominis
Concordat pariter, nosque tua prece
Da gaudere perenniter.
Et tu, Gnie, bonis moribus annue
Nobis assidue corda retundere,
Et quod nunc petimus, sumere postea
Nos feliciter adjuva.
Anthes perpetuo lumine splendide
His et par merito jure nec ultime
Communem Dominum fac toties roges
Pro nobis, quoties potes.
Hoc nobis Deitas, rex, tua conferat
Discordem numeris congeriem ligans,
Ut tecum stabili pace per omnia
Vivamus tibi saecula. Amen.
X. Item alius de eisdem.
Salve, dies, tutoribus
Nostris dicata, laudibus
Insignis, et virtutibus
Summis decora martyrum.
Qui rite temporalibus
Dum sempiterna praeferunt,
Mucronis ictu concite
Christi probantur milites.
Sunt mira quae post transitum
His contigisse creditur.
Aves eorum corpora
Custodiebant splendida.
Obsessa dire patria,
Et pene morti tradita,
Mansit repente libera
Horum quidem victoria.
Secura jam concivibus
Sancti Salerne dulcius
Praebe tuis victoribus
Laudis novae praeconium.
Hi sunt quibus saepissime
Te gratulari condecet,
Quorum putaris munere
Metu represso vivere.
Hostes tibi visibiles
Pellat, et invisibiles;
Augmenta pacis praebeant,
Summaeque vitae praemia.
Summo Parenti gloria,
Natoque sit victoria,
Certavere sui corporis obice,
Ut post funera viverent.
In regis positi nunc diademate
Stellarum potius lumine praenitent;
Donativa suis militibus dedit
Christus Filius haec Dei.
Ex quorum numero sunt quibus optime
Gaudet plebs hodie cantica promere,
Plebs laudis nostra piae tanta velut decet
Hujus lumina patriae.
Fortunate, tuis utere prosperis
Rebus cum meritis cui nota nominis
Concordat pariter, nosque tua prece
Da gaudere perenniter.
Et tu, Gnie, bonis moribus annue
Nobis assidue corda retundere,
Et quod nunc petimus, sumere postea
Nos feliciter adjuva.
Anthes perpetuo lumine splendide
His et par merito jure nec ultime
Communem Dominum fac toties roges
Pro nobis, quoties potes.
Hoc nobis Deitas, rex, tua conferat
Discordem numeris congeriem ligans,
Ut tecum stabili pace per omnia
Vivamus tibi saecula. Amen.
X. Item alius de eisdem.
Salve, dies, tutoribus
Nostris dicata, laudibus
Insignis, et virtutibus
Summis decora martyrum.
Qui rite temporalibus
Dum sempiterna praeferunt,
Mucronis ictu concite
Christi probantur milites.
Sunt mira quae post transitum
His contigisse creditur.
Aves eorum corpora
Custodiebant splendida.
Obsessa dire patria,
Et pene morti tradita,
Mansit repente libera
Horum quidem victoria.
Secura jam concivibus
Sancti Salerne dulcius
Praebe tuis victoribus
Laudis novae praeconium.
Hi sunt quibus saepissime
Te gratulari condecet,
Quorum putaris munere
Metu represso vivere.
Hostes tibi visibiles
Pellat, et invisibiles;
Augmenta pacis praebeant,
Summaeque vitae praemia.
Summo Parenti gloria,
Natoque sit victoria,