PL 147, col. 1229

Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne

Hoc festo placidis cum tibi laudibus.
Te mirabiliter colit,
Laudat, magnificat Graecia nobilis;
Imo totius orbis haec
Gaudet meta tibi munera solvere.
Mundi Roma caput tuis
Aequalem celebrat semper apostolis,
Cujus crebra juvamina
Non multis precibus quaerit, et impetrat
Quis non duceret hunc diem
Festum plus reliquis, cum genitoribus
Natus reddit ab hostibus
Raptos ad varii servitii jugum.
Ponti multiplices sinus
Observans facili cum prece posceris.
Tempestatibus horridis
Submersis miseros navibus eripis.
XII. In laudem sanctae Christinae.
Virgo dicata Deo nobis, Christina, faveto,
Sit decus, atque quies omnibus ista dies.
Plebs bene docta nimis tibi laudibus instat amicis,
Possit ut auxilio tuta manere tuo.
Tu patriae legis mores nihil esse fateris,
Ut doceas comites, quae sit habenda fides.
Idola confringis, praefectum dogmate vincis,
Esse Deum credens, qui super astra sedet.
Flagra, rotam, gladios primum depellis acutos,
Post pelago mersam te dedit unda foras.
Sed pater infidus miser occidit hostis iniquus,
Ipse quidem petiit, te Deus eripuit.
Frangitur olla satis conferta liquoribus atris,
Aurea delusi solis imago ruit.
Hoc male turba ferens ad judicis intonat aedes,
Fit reus in causa censor et ipse tua.
Tradiderat diri flammis tua membra camini,
Quae tamen, ut voluit, perdere non potuit.
Occubuit Marsus serpentum morsibus aptus,
Nomine sed Domini restitit incolumis.
Inde cares lingua, truncaris utraque mamilla,
Inficeris jaculis, sic celer astra petis.
Ergo doce, virgo coelesti docta magistro,
Quid tua plebs faciat quo cluis ut veniat.
XIII. In eamdem.

Intemerata fide nostrae succurre ruinae,
Ipse dedit vires, cujus amore viges.
Tu, patre contempto, Regi conjuncta superno,
Jurgia derides, verbera nulla times.
Et quia te Christus Salvator possidet intus,
Ira, furor, gladius nil valet exterius.
Jussa ducum spernis, temnis praecepta parentis,
Sic servat sponsam rex in agone suam.
Aestuat Urbanus, fremit Idion, et Julianus.
Arma pudicitiae quis superare potest?
Sed quia mente colis Christum, quem nomine prodis,
In fragili sexu fortis inest animus.
Coelitus igniti frigescit flamma camini.
Virgineum corpus non retinet pelagus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.