PL 147, col. 1238
Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne
Sustulit huc bonitatis ope;
Et satis undique clara domus
Fulget in orbe, velut speculum
Solis in aethere perspicuum.
Quis meliora, Casine, tuis
Moenia porticibus statuit?
Aurea non domus ipsa Cyri,
Non Salomonis opus valuit
Sedibus his rutilare magis.
Atria Justiniana situm
Hunc sibi diligerent satius.
Est tibi grande nimis meritum,
Fertur ubique sub aethere tuum ( sic )
Sanctius esse domicilium.
Tu speciosa fenestra Dei,
Proxima luminibus superis,
Unde videntur ad haec animae
Tendere, mundus et hic hominis
Visus ab unius est oculis.
Ut paradisus amoenus Eden,
Omne soli superos specimen
Ejus aromatibus redoles:
Deliciae tibi non aliae
Sunt nisi forte suae pariles.
Cantica conficis angelicis
Consona vocibus atque modis:
Corde videris et ore Deum
Poscere continuis precibus
Crimine pro populi potius.
Jam poteris, Pater, angelicis
Pollicitis, Benedicte, frui:
Ditior est domus ista satis
Quam fuit hactenus; at meritis
Fac sit ut ante beata tuis.
Tu bone, tu pie, tu Domine
Sancte Deus, Pater omnipotens,
Cui nihil est dare difficile,
Hic habitantibus aetheree
Da liqueat, peto, lucis iter.
Sic placeat modo nostra tibi
Concio, prisca velut placuit,
Integra quae penitus meruit
Partibus hujus ab hospitii
Lucida regna subire poli.
XX. Cantus in laudem beatae Margaritae virginis, et martyris.
Si sua vaniloquo tumefactus carmine mundus
Facta refert, num nostra manus torpere valebit,
Ne pulset cum voce lyram, dum coelica narrat?
Ergo age vox omnis, quae cantat verba choreis
Vana cadat, ludos omnes proscribat inanes
Nostra chelys, sed diva ferat. De civibus ora
Antiochena olim magni produxit in orbem
Feminei generis titulans jubar. Illa meretur
Baptismo mundata Dei non esse parenti
Chara, sed hinc Patri placuit magis illa superno,
Pulchraque coelicolas traxit nimis, atque caducos
Et satis undique clara domus
Fulget in orbe, velut speculum
Solis in aethere perspicuum.
Quis meliora, Casine, tuis
Moenia porticibus statuit?
Aurea non domus ipsa Cyri,
Non Salomonis opus valuit
Sedibus his rutilare magis.
Atria Justiniana situm
Hunc sibi diligerent satius.
Est tibi grande nimis meritum,
Fertur ubique sub aethere tuum ( sic )
Sanctius esse domicilium.
Tu speciosa fenestra Dei,
Proxima luminibus superis,
Unde videntur ad haec animae
Tendere, mundus et hic hominis
Visus ab unius est oculis.
Ut paradisus amoenus Eden,
Omne soli superos specimen
Ejus aromatibus redoles:
Deliciae tibi non aliae
Sunt nisi forte suae pariles.
Cantica conficis angelicis
Consona vocibus atque modis:
Corde videris et ore Deum
Poscere continuis precibus
Crimine pro populi potius.
Jam poteris, Pater, angelicis
Pollicitis, Benedicte, frui:
Ditior est domus ista satis
Quam fuit hactenus; at meritis
Fac sit ut ante beata tuis.
Tu bone, tu pie, tu Domine
Sancte Deus, Pater omnipotens,
Cui nihil est dare difficile,
Hic habitantibus aetheree
Da liqueat, peto, lucis iter.
Sic placeat modo nostra tibi
Concio, prisca velut placuit,
Integra quae penitus meruit
Partibus hujus ab hospitii
Lucida regna subire poli.
XX. Cantus in laudem beatae Margaritae virginis, et martyris.
Si sua vaniloquo tumefactus carmine mundus
Facta refert, num nostra manus torpere valebit,
Ne pulset cum voce lyram, dum coelica narrat?
Ergo age vox omnis, quae cantat verba choreis
Vana cadat, ludos omnes proscribat inanes
Nostra chelys, sed diva ferat. De civibus ora
Antiochena olim magni produxit in orbem
Feminei generis titulans jubar. Illa meretur
Baptismo mundata Dei non esse parenti
Chara, sed hinc Patri placuit magis illa superno,
Pulchraque coelicolas traxit nimis, atque caducos