PL 147, col. 356

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

Rex natale Domini . . . . . . . . et pene sine
difficultate bellorum sibi rebellantes superavit. Petrus
Damiani piae memoriae cardinalis episcopus, jam dudum
mundo crucifixus, 7 Kal. Mart. migravit
ad Dominum. Cui domnus Geraldus Cluniacensis monachus, scientia scripturarum insignis et moribus
praedecessori suo non impar, in episcopatum successit.
Adalbertus Bremensis archiepiscopus obiit. Cui
Lie marus successit.
Rex multa sibi munitissima castella construxit in
partibus Saxoniae et Thoringiae, et plures sibi munitiones
injuste usurpavit, unde multorum animos contra
se excitavit.
His etiam diebus Mediolanensis aecclesia episcopo

decedente aliquamdiu vacat. Cui quidam maxima
data peccunia regi et suis consiliariis, successit.
Quem a papa excommunicatum rex consecrare
praecepit. Clerus autem alium sibi idoneum elegerat,
qui ab illo coactura jurisjurandi expulsus dicitur
.
MLXXIII.
Rex natale Domini . . . . . . . . Roudolfus dux
Alemanniae, et Bertholdus dux Carantaniae, et Welf
dux Bajoariae a rege discesserunt, quia aliis subintroeuntibus
consiliariis, suum consilium apud regem non
valere perspexerunt.
Theodericus comes poenitentia ductus pro facinore
quod in beatum Chounradum Trevirensibus praesulem

deputatum commisit, licet multa pericula obstarent,
ardenti tamen fide cum multis aliis Jerusalem coepit
ire. Qui cum Laodiciae mare navigio coepissent intrare,
subita tempestate circumventi, statimque obtenebrata
die quo irent incerti, post quatriduum
procella semper eodem motu navim conquassante,
nocte coelesti lumine ad se descendente saepius exhilarantur.
Deinde non jam mortem in periculis timentes,
set vitam aeternam praemeditantes, marinis fluctibus
a peccatorum emundati sordibus, 13 Kal.
Martii naufragantes migraverunt ad Dominum,
Theodericus comes, Wilderold, Marchward, et cum
illis numero 113.
Herimannus marchio, filius ducis Bertholdi, adolescens
adhuc ad evangelicam jam tendens perfectio nem,

cum uxore et filio unico, omnibus quae possederat
relictis, Christi secutor verus, et nudus nudae
crucis bajulus, Cluniaci re vera monachus efficitur.
Ibi solo hoc uno parum plus anno regulariter omnino
conversatus, 7 Kalend. Maii feliciter migravit
ad Dominum; crebris revelationum oraculis pro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.