PL 147, col. 466

Epistolae (Joannes Fiscamnensis), J. P. Migne

quibus nos dudum pro libitu et potestate vestra, nimis
acriter convenistis, aliquid quod vobis, id est
tantae majestati, indecens sit, (quod absit!) saltem
provocatus, velut stultus effutiam. Sed quia, ut dicitis, charitas omnia suffert,
voto Apostoli precor ut,
si ego ut insipiens in insipientia aliquid locutus fuero,
sustineatis modicum quid ipsi insipientiae meae, et
supportetis me. Ego enim nihil propono, nihil praecipio,
nil minor; sed coactus ad scripta vestra simplici
sermone sic rescribo. Litteras vestras frater
noster domnus Wimundus mihi detulit, dicens eas
sibi a vobis missas, ut per eum mihi praesentarentur.
Quas coram eodem fratre qui eas attulit, et domno
Grimario Besuensi, sine ullo salutationis prooemio
(quod non, ut dicitis, maximae fuit charitatis)

praesentavit; subjunxitque vos ea mandare ut fratrem
nostrum domnum Benedictum, quem vi auferre
volebatis, velut jam vestrum, vestris sumptibus,
equis et famulis ad vos quantocius deduceret. Quod
certe si alius praeter vestram personam ageret, non
maximae esset religionis.
Ut enim de persona vestra interim taceam, cui
omnis honor, utpote majori, priori, sanctiori, ac
prudentiori atque religiosiori impendendus est, de
me dicam quia, si ego tale quid de aliquo vestro fratre
attentassem, et eum ad me venire scriptis nostris
tam longo terrarum spatio, et maxime pro damno
vestro, clam vobis monerem, merito et a vobis,
et a cunctis haec audientibus reprehensibilis et contrarius
sanctae regulae judicarer, cum sciamus sanctum

Patrem nostrum Benedictum prohibere monachum
litteras vel eulogia, nesciente abbate suo, a
quocunque suscipere; justiusque mihi in tali culpa
impingeretur id quod in scriptis vestris opposuistis: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris.
Verum his omissis, quae vel leviter ferrentur vel
omnino nil penderentur, ni alia graviora nos stimularent,
ad ipsa verba quibus interminamur, si
placet, veniamus; ut his absque contentione respondentes,
vel noxii vel innoxii inveniamur. Querimini
vos saepius et verbis et scriptis nos expetisse ut
vestrum, sicut dicitis, monachum, nomine Benedictum,
vobis redderemus, et audire renuimus; et hoc
non maxime charitatis esse. Ubi ego respondeo me
(si bene memini) a nescio (Deo teste) qua persona

litteras quasdam, transacto jam, ut puto, biennio, suscepisse,
quibus de remissione ejusdem fratris monebar.
Quas, ut aestimo, ipse idem, et quicunque legit
et intellexit, ut vanas irrisit; quas vestras fuisse
nec credidi, nec credo. Ita frivola erant quae in eis
continebantur, ut potius eas a quocunque scurra irrisorie
fictas, quam vel a vobis vel ab aliquo sapiente
missas crederem, adeoque pro eis respondere
vel rescribere parvipendi.
Quod vero dicitis vos verbis me de hac re expetisse,
salva veritate sermonis vestri, quem ego falsum
dicere nec debeo nec volo, me non recordari
confirmo aliquando hinc vobiscum vel cum aliquo
vestrorum me aliquod habuisse colloquium. Quod si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.