PL 147, col. 467

Epistolae (Joannes Fiscamnensis), J. P. Migne

habuissem; quod modo respondeo, tunc quoque respondissem,
scilicet me libentissime vestrum et vestrorum
consilium, adjutorium et cohabitationem,
si tanta re dignus essem, habiturum, et id servitio
nostro, si juberetis, repensurum.
In praesenti tamen, quia hoc tanta vi exigitur,
nullum monachum vestrum habere; domnum vero
Benedictum non vestrum, sed sanctae memoriae domni
abbatis Willelmi conversum, nutritum et professum
fuisse; quem ipse (quod nemo negare valet) in primo
quo locum Gorziensem regendum accepit, ad idem
coenobium cum multis aliis, quorum nonnulli jam
vita defuncti ibidem humati quiescunt, ut suum venire,
ac inibi manere praecepit. Quod et fecit, usquedum,
transactis nonnullis annis, conhibentia domni

abbatis Gorziensis Sigifridi et domni abbatis Oddonis
tunc priorum, post abbatum, et jussione praedicti
domni abbatis Willelmi ad monasterium Sancti
Arnulfi, cui, Deo auctore, licet peccator, inservio,
directus et destinatus est: ubi hactenus deguit et
degit, et, Deo volente, (nisi omnia antiquorum statuta
irrita fiant) deget. Qui obitum Patris nostri
saepe dicendi domni abbatis Willelmi praestolatus
est, et successoris ejus, id est domni abbatis Oddonis,
electioni et ordinationi interfuit, laudavit, et
absque alicujus interdictione primum ipsi, post decessum
autem ejus, mihi, licet indignissimo, nullo
monente, nullo cogente, sua sponte, voluntarie, ut
dixi, obedientiam ut monachus abbati promisit, et scripto,
ut videri perfacile est, firmavit. Cum e diverso

(quod pace vestra dictum sit) nec electioni, nec ordinationi
vestrae, nec animo, nec corpore interfuerit; et vos
postmodum, per has regiones nostras transitum et hospitium
habentes, nullam omnino vel tenuem famam
sonuistis; et nobis jam praeteritis annis orationis
causa Sanctum Michaelem adeuntibus, et per vos
transitum habentibus, ubi etiam benigne satis et
liberalissime cum omni charitate et suscepistis et
refovistis, nullam penitus mentionem fecistis, nec,
ut puto, faceretis; nisi Doech, non primus ille Idumaeus,
sed nunc alter semi-Judaeus (cujus nomen vel
faciem non cognovi; sed utinam ita vitam ejus laudabilem
in bona fama ex veritate cognoscerem, sicut
notatur et vituperatur apud nos in mala fama!)
non [ pro nisi], inquam, ille aut infamis, sicut dicitur

aut laudabilis, sicut cuperem, ex transmarinis partibus
ad corrumpendam inter nos pacem, ad vos nunc
nuper emersisset; qui, ut audivi, relicto habitu et
vita monachica, diu volutatus in volutabro saeculi,
jam tandem inebriatus fetore carnalis delectationis,
quam ex aureo calice Babylonis usque ad faeces epotavit,
nunc tandem pulsatus plus precibus quam minis,
non se taliter Christo serviturum, et a via et
vita perversa convertendum minatur, nisi in primo
initio, non conversionis, sed reversionis suae contra
Christi praecepta agat. Nam Christus ad se venientibus
dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem
suum et matrem et fratres, etc. Iste autem praedicat
se non posse sine fratre carnali servire.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.