PL 147, col. 58

De officiis ecclesiasticis ad Maurilium (Joannes Rotomagensis), J. P. Migne

succentoribus dicto finiantur. (260) Post vesperas et
matutinas ipsa die memoriam resurrectionis peragant
ad crucifixum.
DE PENTECOSTE, QUALITER CELEBRETUR.
In solemnitate Pentecostes totum officium noctis
et diei ut in die Paschae, absque officio sepulcri, sine
gradali et fontis processione, servetur. Missae
autem cum hymnis et responsoriis dicantur. Celebratio
hebdomadae fiat, ut paschalis septimanae.
(261) Dies octavus, ut primus celeberrime agatur,
et idem officium noctis et diei ex toto compleatur.
Hi qui ab episcopo accipiunt manus impositionem,
septem diebus debent observare chrismatis unctionem;
est enim septiformis gratiae Spiritus sanctus,
et ejus celebritas atque mysterium jure septem

diebus colitur. Hoc tantum distat inter Pascha et
Pentecosten, quod in matutinis Paschae nullus
hymnus, in hoc duo cantantur. Et 76 hora tertia
sonantibus cunctis campanis. Post Deus in adjutorium,
(262) hymnus a tribus clericis cappatis altare
incensantibus inchoetur; ecclesia tota illuminetur,
et clerici omnes pro posse ecclesiae induantur, et
donec hymnus cantatur, (263) flores diversi coloris
ad instar charismatum Spiritus sancti desursum
immittantur, et sic tota hora festive celebretur.
Processio ipso die fiat ut in die Paschae. In crastino
et per totam hebdomadam [ f., si] (264) alicujus
sancti festivitas evenerit, de sancto cantetur. Sin
autem, matutinae dicantur cum psalmis [ f. lectionibus

et] responsoriis. (265) Missa in tertia feria de
angelis, et in caeteris diebus missae institutae in libro
officiali. Proxima Dominica cum novem psalmis
et antiphonis, cum novem lectionibus et responsoriis
celebretur in honore sanctae Trinitatis, eadem
celsitudine qua dies ascensionis; sed (266) Epistola
legatur Vidi ostium, et Erat homo ex Pharisaeis
Evangelium. In crastino (267) incipiatur Regum
cum suis responsoriis historia, et Paralipomenon,
quae legatur usque ad Kalendas Augusti: et per
totam hebdomadam cantetur missa Dominicalis. A
Kalendis ipsis liber Ecclesiastes usque ad decimum
octavum Kalendas Septembris. Ab ipso die liber 77
Job usque ad Kalendas: et a Kalendis Septembris
usque ad medium mensem (268) liber Tobiae et

Esdrae. Ab ipsa die, usque ad Kalendas Octobris,
Esther et Judith, et ab ipsis Kalendis liber Machabaeorum
usque ad Kalendas Novembris: a quibus
usque ad adventum Ezechiel, Daniel et duodecim
prophetarum. Ab ipso tempore, quo celebratio santae
Trinitatis, usque ad Adventum Domini, in Dominicis
et ferialibus diebus ordo ecclesiasticus servetur
ut supra inter octavum [ scil. diem] Epiphaniae
et Septuagesimam praenotavimus, excepto quod post
vesperas cantetur vigilia mortuorum, et (269) post
matutinas tantum laudes defunctorum. Ad processionem
crucis de cruce cantetur (270) in vesperis
Sabbati, et Dominicalibus matutinis: ubi finita
ejusdem oratione, memoria, sicut placuerit, celebretur
resurrectionis: et processio diei a crucifixo non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.