PL 148, col. 1070

Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J

judicabit. Neque enim ab Augusto, neque ab
omni clero, neque a regibus, neque a populo judex
judicabitur.
Beatus autem noster Gregorius papa, canonice
quidem ordinatus, ut sancta Ecclesia Romana fidelissime
testatur, ab omnibus catholicis judex universalis
Ecclesiae et pro Romano pontifice semper
habebatur, quod et ipsi ejus excommunicati de eo
judicaverunt, cum ad ejus reconciliationem saepenumero
recurrerint, licet ad vomitum suum postea
redire non timuerint. Nunquam sane aliquod crimen
in illo vel ab inimicis inventum est vel probatum,
quod susceptum sibi illicitum faceret officium. Sed
si quod tale crimen admisisset, nunquid tandem
inauditus, non confessus nec convictus canonice

damnari posset, etiamsi ultimus ecclesiastici ordinis
exstitisset? Nunquid [ l. Nonne] enim legitime officium
suum exerceret, usque dum canonice judicatus ab officio
cessare juberetur? Et hoc utique Dominus noster
Gregorius papa nequaquam abnuit, quin more cujuslibet
clerici duntaxat canonice audiretur. Et hoc
privilegio Romani pontificis incongruum esse videretur;
adversarii autem ejus nec hoc unquam concedere
voluerunt. Nam in tali examinatione et illum
expurgandum, et se contumeliose [contumeliosae]
criminationis inculpandos fore non dubitaverunt.
Ergo sententiam apostolicae auctoritatis in apertissimos
contumaces ab eo depromptam nullus Christianus
irritam judicabit, qui canonicis sanctionibus

sanctorum Patrum contradicere noluerit. Ipsi enim
et temerariam cujuslibet inferioris episcopi duntaxat
catholici excommunicationem, usque ad canonicam
examinationem ratam esse censuerunt, ut in
Sardicensi concilio c. 17 legitur
Nec illam excommunicationem noster apostolicus
privatim deprompsit; sed, generali synodo praesidens,
universali judicio Ecclesiae jus ligandi atque solvendi,
in persona Petri acceptum, semper obtinere a
nullo fideli dubitatur, ut sanctissimi atque fidelissimi
Patres nostri, Cyprianus, Augustinus, atque
Leo Magnus in scriptis suis docuerunt. Quicunque
ergo ejus judicio in terra ligati sunt, ipsi nihilominus
et in coelo ligati indubitanter creduntur. Quapropter,
omni postposita contradictione, illos quos

Dominus noster Gregorius papa judicio universalis
synodi excommunicavit, et nos excommunicatos
esse credimus, ne ipsis excommunicatis damnabiliores
merito judicemur, qui, etsi qualibet occasione
excommunicationi subjaceant, non tamen temere
ligamenta Ecclesiae denegant. Nam procul dubio nefandius
esse deputatur quemlibet ipsam ecclesiasticam
potestatem ligandi atque solvendi non credere,
quam, salva fide, ecclesiasticis statutis non obedire.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.