PL 148, col. 1071

Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J

Hinc S. Gregorius papa primus ad Theoctistam patriciam
scribens [(lib. IX, epist. 39)] testatur: Ipsi,
inquit, sibi testes sunt quia Christiani non sunt, quia
ligamenta sanctae Ecclesiae vanis [variis
Ed. Romana] se existimant conatibus solvere.
Sciendum autem quod sancti Patres pro excommunicatis
habuerunt non solum illos qui post apertam
eorum contumaciam specialiter excommunicati
sunt; sed et illos qui jam factam excommunicationem
incurrere non timuerunt, videlicet aut se in
partem excommunicatorum conferendo, aut quod
sub excommunicatione illis specialiter prohibitum
est acceptando. Hinc sanctum concilium Nicaenum
Arianos omnes, vel quisquis in hanc pestem sive
consensu seu communione decidisset, ut B. Gelasius

papa testatur, damnavit; quem morem et in aliis
excommunicationibus suis sancta mater Ecclesia
observare consuevit. Beatus quoque Gregorius
papa primus [(lib. III, epist. 20)] , consecratores Salonitani
praesumptoris excommunicatos esse declaravit,
eo quod ipsam consecrationem sub excommunicatione
eis specialiter interdictam facere tentaverint. Quam rem nos,
inquit, nullo modo possumus
dicere consecrationem, quae ab excommunicatis celebrata
est. Sic utique quilibet Romani pontifices pro
excommunicatis habuerunt eos utique, quicunque
aliqua sub speciali excommunicatione prohibita praesumpserunt. Ergo et a nobis omnes hujusmodi merito,
ut excommunicati, devitantur, usque dum ecclesiastico
more reconcilientur. Sunt autem quatuor

res in quibus eos specialiter devitare debemus, videlicet
in salutatione, in osculo, in oratione in
convictu, quod, ut S. Callistus papa testatur [(epist. 2)] , quicunque excommunicatis, vel in his, vel in aliis
prohibitis communicaverint, simili excommunicationi,
juxta institutionem apostolorum, subjacebit.
Sed multi, ad excusandas excusationes in peccatis, [(Psal. CXL)]
multipliciter se excusant quod excommunicatos
vitare non debeant. Alii enim illam sententiam
beati Augustini praetendunt quod communio
malorum non maculet nisi consentientes; alii dicunt quod ecclesiasticis pastoribus sive eorum sanctioni
subjecti non sint, eo quod saeculo penitus abrenuntiaverint;
alii etiam sibi obedientiam in praelatum suum
sufficere putant, ne canonicis institutionibus obedire

debeant [(S. AUGUSTINUS, passim in libris contra Donastistas )] .
Sed omnes has excusationes quamvis
ipsi apostoli indubitanter, ut praedictum est, annullaverint,
cum communionem excommunicatorum
generaliter omnibus sub excommunicatione, juxta
attestationem S. Callisti papae, interdixerint; nos tamen
singulas, quam frivolae sint, specialiter demonstrare
non pigebit. Et hoc utique periti ecclesiasticarum
regularum facile per se deprehendunt; nos
autem simplicioribus tantum fratribus in hoc satisfacere
volumus, ut tanto studiosius ab excommunicatis
se abstineant, quanto inexcusabilius se in eorum
communione maculari cognoscant.
Illi ergo qui sententiam B. Augustini praetendunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.