PL 148, col. 1078
Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J
communicatores devitemus, ne et nos per
eorum consortium contagia perfidorum subisse judicemur?
Si quis autem haec omnia latius considerare
desiderat, scripta ejusdem apostolici ad diversos
de anathemate Acacii non transitorie legat; quae
si fideliter perlegerit, nulla ei amplius de vitandis
communicatoribus excommunicatorum dubitatio remanebit.
Accipiant ergo saepe dicti communicatores sanum
consilium, et festinent ad ecclesiasticam reconciliationem,
nec catholicam sinceritatem externa communione,
juxta B. Gelasium, commaculent; aut si
ipsi suam salutem neglexerint, nos tamen, qui Catholici
sumus, nobis ab eorum commaculatione caveamus.
In Simoniacorum causis.
Judicium aquae frigidae non recipimus, nec
eorum testimonium qui eidem morbo consentiunt,
sed religiosorum fratrum qui eidem sceleri studio
et voluntate resistunt. Qui tamen testes non per
aquam frigidam, sed [ l. seu, Ed. P. ] per ignitum ferrum,
vel ferventem aquam sunt acquirendi.
Simoniaci non admittuntur ad judicium, si probabiles
personae, etiam laicorum vel feminarum, pretium
se ab eis recepisse testantur. Nec aliud est pro
manifestis venire ad judicium, nisi tentare Dominum.
Unde et fallimur multoties in talibus, quia
Deus longe est ab his qui tentant illum [(Sap. I)] .
Per multos jam annos regni Teutonici latitudo ab
apostolicae sedis unitate divisa est. In quo nimirum
schismate tantum periculi factum est ut, quod cum
dolore dicimus, vix pauci sacerdotes aut clerici catholici
in tanta terrarum latitudine reperiantur. Tot
igitur filiis in hac strage jacentibus, Christianae pacis
necessitas exigit ut super hos materna Ecclesiae viscera
aperiantur. Patrum itaque nostrorum exemplis
et scriptis instructi, qui diversis temporibus
Novatianos, Donatistas, et alios haereticos in suis
ordinibus susceperunt, praefati regni episcopos in
schismate ordinatos, nisi aut invasores aut Simoniaci
aut criminosi comprobentur, in officio episcopali
suscipimus. Idipsum de clericis cujuscunque
ordinis constituimus, quos vita scientiaque commendat.