PL 148, col. 1079

Utilis altercatio duorum de incontentia sacerdotum (Bernaldus Constantiensis; Al

Domino ac venerando sacerdoti ALBOINO, scientia
et moribus adornato. BERNALDUS bonum indeficiens,
quod est Christus.
Cum proxime simul essemus, et verba de canonum
sanctionibus ad invicem conferremus, aliquantulum
de capitulo Nicaeni concilii dissensimus. Cum
enim inter nos, ut recolis, de prohibenda sacerdotum
incontinentia sermo consereretur [ f. conferretur],
quae in tertio ejusdem concilii capitulo adeo
prohibetur, ne saltem clerici debeant habitare cum
feminis nulla consanguinitate propinquis, tu quoddam
aliud caput ex ecclesiastica Historia, quae dicitur
Tripartita [(Hist. Eccl. Tripart., lib. II, cap. 14)] ,
protulisti, quod quemdam Paphnucium testatur in

eodem concilio surrexisse, et a tota synodo sacerdotibus
ut dormirent cum uxoribus suis licentiam
impetrasse. Insuper etiam idem ipsum capitulis Nicaeni
concilii minus considerate annumerasti.
Unde non parum doleo de te tantae indolis viro,
in sacris litteris tam erudito, quod hoc unquam
excellentissimo concilio, juxta sanctum Gregorium,
aeque ut Evangelium venerando, assignare non dubitasti,
quod nec ultimum, imo nullum inter canonica
capitula habet locum, videlicet quod apostolicae
et evangelicae adversatur doctrinae. Nam ipse princeps
apostolorum in Epistola sua [(I Petr. III)] , etiam
laicis praecipit ut parcant uxoribus suis, ne impediantur
orationes earum. Cui et ipsum vas electionis
Paulus concordat dicens: Abstinete vos ad tempus,

ut vacetis orationi [(I Cor. VII)]
. Si igitur laici
die quo volunt orare prohibentur ab opere conjugali,
liquido consequitur ut sacerdotes, quibus quotidianum
est officium orandi, vel sacrificandi, vel baptizandi,
nunquam a die ordinationis suae conjugibus
suis debeant commisceri.
Hanc autem continentiam ab ipsis apostolis, sacerdotibus
et levitis esse indictam testatur Aurelius
Carthaginensis archiepiscopus in concilio generali

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.