PL 148, col. 1142

Apologeticus pro decretis Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne · De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

praetermisi, ne gravis essem idiotis, quibus
hic specialiter satisfacere proposui, quibus
pauca ex multis tam indubitatae veritatis sufficere
possunt, si indagandae potius veritati quam infructuosae
contentioni operam dare volunt. Finis.

dubias quidem res discutiendas induciae leguntur
concessae, ut accusati se contra accusatores suos
possint praeparare. In quo judicio necessaria est
praesentia accusati et accusatoris. Publicae autem
contumaciae nusquam legimus inducias ex debito
esse concedendas. Hujusmodi enim causa non indiget
accusatore, vel testium conductione, cum ipse reus
non verecundetur crimen suum propalare, nec per
absentiam damnationem suam debet differre. Sed
hos duos ordines judicandi per exempla vobis denotari
non necessarium aestimamus, cum scientiori
quaelibet ingerere magnae judicetur impudentiae.
Juxta hunc modum domnus apostolicus publicos
et contumaces apostolicae sedis proscriptores
satis canonice damnavit etiam absentes. Quid autem

vobis inde videatur, charitas vestra nobis rescribere
non gravetur. Nam vestram de hac causa sententiam
libentissime recipimus; quem prae caeteris
diligentiorem et discretiorem in sacris litteris non
dubitamus.
De confectione etiam sacramentorum a Simoniacis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.