PL 148, col. 1143
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
seu a quibuslibet excommunicatis usurpatorum,
quid videatur vobis, scire vellemus, quippe, si
careant veritate. Sanctissimus enim Pater Augustinus
ita testatur: « Veri, inquit, sacrificii locus non
est extra catholicam Ecclesiam. » Nullus igitur
locus veri sacrificii est apud haereticos, sive excommunicatos.
Beatissimus quoque papa Leo, cujus auctoritate
congregatum est et confirmatum Chalcedonense
concilium a sancto Gregorio Evangelio comparatum,
ipse, inquam, Leoni Augusto scribit de quodam
damnato Timotheo episcopo qui reus occisionis
Alexandrini praesulis [Proterii], sedem ejus
Simoniace invasit. De hujus igitur Simoniaci sacramentis
praefatus papa Leo ita testatur ad Augustum [(epist. 75)] :
« Manifestum est, inquit, per crudelissimam
insanissimamque saevitiam omne illic (in
Alexandrina sede) coelestium sacramentorum lumen
exstinctum. Intercepta est sacrificii oblatio; defecit
chrismatis sanctificatio; et parricidialibus manibus
impiorum omnia se subtraxere mysteria, » etc. Sanctus
quoque Gregorius scribens de temeraria ordinatione
Maximi Salonitani episcopi [(lib. III, ep. 20)] ,
ita detestatur eamdem: « Post interdictionem, inquit,
quoque nostram, quae sub excommunicatione
tua ordinantiumque te facta est, caesis presbyteris,
diaconibusque caeteroque clero, manu militari ad
medium diceris adductus, quam rem nos consecrationem
dicere nullo modo possumus, quae ab excommunicatis
est hominibus celebrata. » Episcopi
enim excommunicati erant, qui eum consecraverant.
Vestrum igitur judicium exspectamus quid de
hujusmodi sacramentis judicare debeamus.
Post interrogationem hic incipit valens responsio,
caute tamen legenda in ulteriore parte.
EPISTOLA II, BERNALDI AD ADALBERTUM.
Areolae aromatis, cujus lilio capreus Libani pascitur,
cujus in umbra ipse cubans meridiatur, viro
deliciarum Adalberto, de sacramentorum confectione
Bernardus cauteriatus instar Aethiopis in tabernaculis
Cedar, damnatus pistrino in Ur Chaldaeorum,
nec jam subsistens in miseriis, non dico corporis
sed expositae jam morti animae, quidquid gemens
peccatoris devotio, angelicae sanctitati. Deo fonti
misericordiarum et Patri totius consolationis gratias
corde et voce itero utroque quod me tui salutatione
tunc, cujus audito nomine recreor, dulcissima
dignatus est collocutione. Salve, corruptelam nesciens
cedre paradisi, salve, auriga Israel, salve, immortalitatem
spirans o animarum medela, salve
petra quam callidus serpens suis signasse vestigiis
non gaudet, imo ab omni corporeae labis aspergine
pure detersam abhorret. Salve, aureum mensae
Salomonis non significativi, sed significati, reclinatorium.