PL 148, col. 1144

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

Salve, coeli luminare, lucens inexstinguibiliter
in medio nationis malae atque perversae [(II Pet. I)] .
Jussionis igitur tuae exsecutionem licet mihi pro
sanctitate negotii interdicat conscientia, licet praesumentem
me in faciem ipsam cedat stultitia, aggredior
tamen, certus quia etsi quae oporteat dici
nescio, in hoc tamen sciens sum quod tibi, Domine,
obedio. Jubes igitur, ut tua ipsius verba ponam, tibi
a me scribi de judicio domni apostolici super publicos
et contumaces sedis apostolicae proscriptores,
sicubi quidquam authenticum eidem judicio adversum
invenerim.
Sedis, Pater, apostolicae est, ut divini consciae
arcani, rotare claves regni coelorum. « Ipsa enim, »
ut Anacletus papa scribit, « constituta est a Domino,

non ab alio, caput et cardo Ecclesiarum. » Et sicut
cardine ostium regitur, sic hujus sanctae sedis auctoritate
omnes Ecclesiae Domino disponente reguntur.
Hinc B. Gelasius in generali decreto ad omnes
episcopos de institutis ecclesiasticis dicit: « Cum
nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus
temere nil licere, et cum sedes apostolica
super his omnibus, favente Domino, quae paternis
canonibus sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere
proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum,
vel ordinum subsequentium, hanc observantiam
refutare, quam B. Petri sedem et sequi videat
et docere; satisque conveniens sit ut totum corpus
Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam

illic vigere conspiciet ubi Dominus Ecclesiae totius
posuit principatum. »
Leo quoque ad Anastasium thessalonicensem episcopum [(epist. 84)] :
« Quibus » (sacerdotibus), inquit,
« cum sit dignitas communis, non est tamen ordo
generalis, quoniam et inter beatissimos apostolos
in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis.
Et cum omnium par esset electio, uni tamen
datum est ut caeteris praeemineret. » Et quia hanc
excellentiam summae sedis non minuit indignitas
praesidentis, testatur idem Leo: « Etsi nonnunquam,
inquiens, diversa merita praesulum, jura
tamen permanent sedium, quibus possint aemuli
perturbationem aliquam fortasse inferre, non tamen

possunt minuere dignitatem. Sedis tamen hujus sanctae
praesules a subjectis moneri persaepe tolerabant;
spiritum in eis exstinguere nolebant; demum ecclesiastica
lege duce et magistra potius ipsi secundum
instituta canonum vivere quam ex canonicis institutis
subjectos opprimere volebant. Princeps apostolorum
cum in sui simulatione gentes cogeret judaizare,
Pauli correptione suggerentis, nec Judaeos ab
hujusmodi tanquam a nefariis prohibendos, nec
gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos
sententia mutatum. »
« Ego, » inquit B. Gregorius, « et minores meos,
quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.