PL 148, col. 1151
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
per ostium intraverant qui apud suas, quas
nunc occupant sedes, non prius electi quam recepti,
sed heu praepostere prius recepti quam electi; prius
persaepe ordinati quam omnes manus, et
linguae, seu corporeae servitutis, non solo spiritualis
vitae interventu, et commendatione promoti; de
quorum contagio Ecclesia jam id labis contraxit,
quod pene sui sacramenta, id est ordinationes clericorum,
consecrationes ecclesiarum, et alia quaedam
sui insignia perdidit, cum a talibus consecrata,
potius ab his maledictis sit maledicta, Domino eis
per prophetam dicente: « Maledicam benedictionibus
vestris [(Mal. II)] . »
Haec dicuntur, imo deplorantur in quosdam
istorum pro miseriis praesentis status ecclesiastici,
clamatur apostolicus, ut subveniat Ecclesiae laboranti.
Isti econtra pro se et in apostolicum clamant;
quod ipse eos, ut tuo verbo utar, proscripserit tyrannice,
non ecclesiastice; privatae sui ipsius injuriae,
non respectu aequitatis publicae. Et maxime,
quia id agentes, quod non pro magnitudine negotii
discussum, sed rei Romanae periculosum, omni
vero Ecclesiae erit damnosum.
Dicunt quidem Stephanum papam, qui antea
Fridericus, fratrem Gotefridi ducis, in publica
synodo, ejus, qui nunc papatum tenet et omnium
qui aderant consensu, decrevisse ut, regnante Heinrico,
quem nunc regem habemus, ejus in electione
Romani pontificis exspectaretur consensus. Testantur
etiam quia hic idem papa in eadem verba, orario
collum ornatus, bis juraverit. Et ex his subjungitur
quia ex hoc [quo] quidem papatum conscenderat,
suum decretalem consensum, suam professionem,
suam subscriptionem negaverit, seque perjurum,
quod nefas est dici, non solum tunc fecerit,
suscipiendo, sed quotidie faciat obtinendo. Audiat
dicta decreta Carthaginensis concilii: « Si quis contra
suam professionem, vel subscriptionem
venerit in aliquo, ipse se honore privavit. » Et ne
ex loci culmine putet sibi omnia licere, audiat illum,
cujus nomine gaudet, Gregorium: « Nos, qui
praesumus, non ex locorum nec generis dignitate,
sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium
claritate, sed fidei puritate; » id est, Adam
primus homo pro peccato de paradiso dejectus est:
hoc est, qui nobilitatem Dei a se jecit, nobilitate
loci privetur, id est, in exemplum culpa vehementer