PL 148, col. 1152

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

extenditur, cum pro reverentia ordinis peccator
honoratur. Audiat et papam Simplicium: « Privilegium
meretur amittere, qui permissa sibi abutitur
potestate. » Audiat et Hieronymum [(11 q. 3, c. 63)] :
« Non facile est stare in loco Petri et Pauli, et tenere
cathedram regnantium cum Christo; quia hinc
dicitur: Non sanctorum filii sunt qui tenent loca
sanctorum, sed qui exercent opera eorum. » Hinc
et Augustin. De serm. Domini in monte: « Maxime
hi temere judicant qui magis amant vituperare et
damnare quam emendare atque corrigere. » Quod
vitium est superbia vel invidentia.
Demum ut canonici canonicis jaculis canonica
praetendant propugnacula dicunt: Cum dominus
papa nos non canonice vocatos, nos venire prohibitos

damnarat, audire oportuit praedecessorem suum,
cujus nomine gaudet, Gregorium, episcopo Joanni
injuste excommunicanti scribentem: « Cassatis
prius atque ad nihilum redactis praedictae sententiae
tuae decretis, ex beati Petri apostolorum principis
auctoritate decernimus triginta dierum spatio
sacra te communione privatum, ab omnipotente Deo
nostro tanti excessus veniam cum summa poenitentia
et lacrymis exorare. Quod si hanc sententiam nostram
te cognoverimus implesse remissius, non jam
tantam injustitiam, sed contumaciam fraternitatis
tuae cognoscas, juvante Domino, severius puniendam.
Et item alibi: « Quod si contra haec quae statuimus,
quolibet tempore, qualibet occasione vel subreptione,

venire tentaveris, sacra te communione
privatum, nec eam te, excepto ultimo vitae tuae tempore,
nisi cum concessa Romani pontificis decernimus
jussione recipere. Haec enim consona sanctis
Patribus definitione sancimus, ut qui sacris nescit
obedire canonibus, nec sacris administrare vel communionem
capere sit dignus altaribus. »
Mirum quod non audit Leonem ad Anatolium:
« Virum catholicum, et praecipuum Domini
sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla
oportet cupiditate corrumpi, dicente Scriptura:
Post concupiscentias tuas non eas. [(Eccli. XVIII)] . »
Non considerat sententiam Justiniani catholici imp.
quam probat et servat Ecclesia, dicentem (1. q. 6.

c. 11): « Ut nemo episcopus, nemo presbyter excommunicet
aliquem, antequam causa probetur, propter
quam ecclesiastici canones hoc fieri jubent. Si quis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.