PL 148, col. 1153

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

autem adversus eam excommunicaverit aliquem;
ille quidem, qui excommunicatus est, majoris sacerdotis
auctoritate ad gratiam sanctae communionis
redeat. Is autem, qui non legitime excommunicavit,
in tantum abstineat tempus sacrosancta communione,
quantum majori sacerdoti visum fuerit,
ut quod injuste fecit ipse juste patiatur. »
In bannientem igitur hunc nos voto privatae ultionis,
non justi examinis oporteret aurem inclinare
Apostolo dicenti: « Non vos defendentes, charissimi,
sed date locum irae [(Rom. XII)] ; » audire etiam eum,
cujus sedi praesidet principem apostolorum: « Nemo
vestrum patiatur tanquam homicida, aut fur, aut
maledicus [(I Petr. IV)] . » Tanquam maledicus, inquiunt
catholici doctores, patitur qui injuriatus suas

injurias effrenato linguae et animi fervore persequitur.
Audire etiam oportebat Gregorium scribentem ad
Januarium [(lib. II, epist. 34)] : « Inter querelas multiplices
Isidorus, vir clarissimus, a fraternitate tua
frustra se excommunicatum anathematizatumque
conquestus est. Quob ob quam rem factum fuerit,
dum a clerico tuo, qui praesens erat, voluissemus
addiscere, pro nulla alia causa, nisi pro eo quod te
injuriaverat, factum innotuit. Quae res nos vehementer
affligit. Quod si ita est, nil te ostendis de
coelestibus cogitare, sed terrenam te conversationem
habere significas, dum pro vindicta propriae
injuriae, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem

anathematis invexisti. Unde de caetero omnino
esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam
pro defensione propriae injuriae tuae inferre
denuo non praesumas. Nam, si tale aliquid feceris,
in te scias postea vindicandum. »
Item idem ad Eufronum [(lege Eusebium abbat.
lib. II, epist. 24)] : « Servorum Dei humilitas in afflictionis
tempore debet apparere, etc. Non enim
grande est his nos esse humiles a quibus honoramur.
Quia et hoc saeculares quilibet faciunt. Sed
illis maxime humiles esse debemus, a quibus aliqua
patimur. Nam Psalmista dicente [dicit]: « Vide humilitatem
meam de inimicis meis [(Psal. IX)] . » Item
in homilia VI. « Judicare de subditis digne nequeunt,
qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam

sequuntur. Unde fit ut ipsa hac ligandi et
solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus,
et non subditorum moribus, exercet.
Unde recte per prophetam dicitur: « Mortificabant
animas quae non moriuntur, et vivificabant animas
quae non vivunt [(Ezech. XIII)] . » Licet quidem praelatos
sedis suae seu gradus zelo moveri; sed tamen
quia in maximo imperio minima est licentia non
oblivisci. Unde Gregorius in epistola Sabiniano
diacono legato [(lib. VII, epist. 1)] : « Paratior
sum, inquit, mori quam beati Petri Ecclesiam meis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.