PL 148, col. 1154

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

diebus degenerare » Item ad Constantinam Augustam [(lib. IV, epist. 34)] :
« Et si peccata Gregorii
tanta sunt ut pati talia debeat, Petri tamen apostoli
peccata nulla sunt, ut vestris temporibus pati ista
mereatur. » Item: « Quem sedis ordinisque dignitas
erexit, sui se consideratione repressit. » Item, scribens
episcopis Eulogio et Anastasio Antiocheno dicit [(lib. IV, epist. 36)] :
« Cum praedicator egregius dicat,
Quandiu quidem sum gentium Apostolus, ministerium
meum honorificabo [(Rom. XI)] , » qui rursus alias
dixit: « Facti sumus parvuli in medio vestrum [(I Thess. II)] ;
» exemplum procul dubio nobis sequentibus
ostendit, ut et humilitatem teneamus in mente,
et tamen ordinis nostri dignitatem servemus in
honore, quatenus nec in nobis humilitas timida,

nec erectio sit superba. »
Sententiae quidem, quia ipsi ejus maculant promotionem,
arbitror eum haec respondere, se a Romanis
electum, id culminis conscendisse coactum,
indignumque, et rationis esse alienum ut Ecclesiarum
mater sedes Romana privetur suae electionis
arbitrio, per quam aliae sedes id obtinent ut non sint
episcopi, qui non a suae sedis clero et populo, non
propter generis nobilitatem, sed vitae sanctitatem,
non divites in rebus, sed sancti in moribus, sunt
electi.
Defendit etiam forsitan se ex decretis praedecessorum
suorum, Nicolai, Stephani et aliorum, qui
hoc firmaverunt sub anathemate: ne quis negaret

electionis privilegia sedi Romanae, illis econtra affirmantibus
non licere electioni ut ad hoc rapiat electum,
quod ipse sibi fecerat illicitum. Et hinc Sunamite
[Sunamitide] Ecclesia, quasi in collisione duorum
lapidum contrita, nobis, qui in spem filiorum
in hac ingemiscimus valle lacrymarum, supplicandum
est fonti misericordiarum « ut fermentum illud, »
quod, sicut Gregorius dicit, « tribus farinae satis totius
humani generis massam in unitatem conspersit,
nunc totius Ecclesiae corpus in illius formam
panis qui de coelo descendit redigat, ut vinea
Christi mundata vulpeculis, quae eam demoliuntur [(Cant. II)] ,
purgata sarmentis, quae igni debentur,
vernet, floreat per concordiam unitatis, verae
viti in odorem suavitatis [adhaerens forte subdendum ]. » .
Audituris [audite], qui nunc apostolico contradicitis,
episcopi illud Gregorii [(lib. VI, epist. 10)] ad
Felicem episcopum dicentis: « Qualiter obedientia,
vel reverentia sit praepositis exhibenda, ex tuis quoque
subjectis, ipse non ambigis. In qua re valde
est utile, si id quod disciplinae vigor imponit, nullo
cogente, humilitas laudanda servaverit. » Et illud
Leonis: « Qui ergo scit se quibusdam praepositum,
non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed
obedientiam quam exigit etiam ipse dependat. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.