PL 148, col. 1163
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
vestiri, et suam ipsorum proscriptionem praesentare
in charta, haec verba continenti: Pater meus nihil
sibi habuit, nihil mihi dedit. Et sic depositi remanserunt
in illis gradibus quos habuerant antequam
a Leone promoti fuerant, eadem ratione, eadem auctoritate
qua et illi quos supra diximus a Constantino
neophytos promotos.
Ut etiam scias non tantum a Simoniacis, non tantum,
quod minus est, a neophytis, sed etiam ab
aliis inordinate promotis non posse confici sacramenta
Ecclesiae, referam quod contigit apud sacrosanctam
Hildenesheimensem Ecclesiam, cui
ego indignissimus nunc servio, si non fructuose,
tamen devote; si non utiliter, tamen fideliter; si
non, ut debeo, tamen ut potero.
Ebo Remensis episcopus assensum Lothario
praebuit, cum patrem suum Ludovicum Magni
Caroli filium regno privavit. Ludovico autem ope filiorum
suorum, Pippini scilicet et Ludovici, quorum
prior dux Aquitaniae; alter dux erat Bajoariae, in
regnum recepto, synodus colligitur. Ebo depositus
Hildenesheimi relegatur. Defuncto iterum Reginberto
Hildenesheimensis Ecclesiae episcopo secundo,
imperator Ebonem humanitatis potius quam justitiae
respectu eidem sedi tunc tertium praefecit. Ille miser
exepiscopus Ecclesiae sacramenta episcopali concessa
dignitati stolidus sibi per duodecim annos usurpavit.
Quo hominem exuto, successor ejus Alfridus clericos,
acceptis ab antecessore suo ordinibus, ex auctoritate
apostolica, exuerat, ecclesias denuo dedicaverat,
omnia de sacramentis Ecclesiae ab eo gesta, praeter
solum baptisma, juxta decreta praedicti papae Stephani
annihilaverat. Ecce quam periculose sibi
usurpant Ecclesiae qui tamen non conficiunt sacramenta,
quos ecclesiasticae dignitatis praesumptuosos
raptores apostolicum, et ligando damnat, et damnando
ligat anathema.
Restaret mihi probare de publice excommunicatis;
sed cum sacramenta Ecclesiae non conficiantur a
praesumptoribus qui nondum in judicio sunt praesentati,
quis quaerat, quis ambigat de his quin a concione
Ecclesiae sint alienati? dimembrati igitur a
corpore Christi, id est, separati ab Ecclesia, nihil
poterunt intra Ecclesiam operari; quod et tu ratione
et auctoritate invictissime probasti, dicente
Augustino contra Donatistas: « Quisquis a catholica
Ecclesia fuerit separatus, quantum se laudabiliter
vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi
unitate defunctus est, non habet vitam, sed ira Dei
manet super eum [(Col. III)] . »
Ne autem excommunicatus propter conscientiam