PL 148, col. 1164
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
innocentiae, teste se, absolutum sibi polliceatur, audiat
decretum Carthaginensis concilii: « Qui excommunicatus
fuerit pro suo neglectu, sive episcopus
sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis
suae ante audientiam communionem praesumpserit,
ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam. »
Et illud Sardicensis concilii: « Priusquam
omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui
fuerat a communione separatus ante cognitionem
nullus debet praesumere, ut eum communioni societ. [(Concil. Sardicense XVII.)]
»
Agens ego de synodis, legens ego illam Leonis
synodum vocatam non synodum, sed prostibulum
favens adulteris, non possum non recordari synodi
vestrae, quae in praeterito anno a tribus millibus
ac sexcentis inter presbyteros et reliquos gradus,
ecclesiasticis, ut audio, apud vos collectis,
quam parum suae professioni prospexit, cum decretis
Nicaenae synodi nescio qua fronte contradixit.
Si circumspicientes animati sunt de circumfuso
tantum sui numero legerent in decretis sedis apostolicae
quae Romani clerici, Joanni presbytero sed schismatico,
direxerant, tunc temporis, quando
Vigilius ex apostolico in haeresim lapsus, Constantinopoli
tenebatur. In his, inquam, decretis hodie a
Romana Ecclesia inter catholicas regulas habitis legerent:
« Quod si omnes sacerdotes, et mundus assentiat,
damnatio consentientes involvit, non praevaricationem
assensus absolvit. Non enim crimen minuitur,
sed accrescit; contra, generale fit ex privato.
Hoc enim Dominus omnium judicavit, qui peccantem
mundum generali diluvio interemit [(Gen. VIII)] . » Audirent
et Leonem ad Anatolium [(epist. 53)] : « Illa
Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum
ordinata conditio, nulla unquam est parte solubilis.
Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia
concilia blandiantur. Neque trecentis illis
decem atque octo copiosior numerus sacerdotum
comparare se audeat vel praeferre; cum tanto divinitus
privilegio Nicaena sit synodus consecrata ut,
sive per pauciores sive per plures, ecclesiastica judicia
celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum
quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. »
De cujus privilegio et beatus Ambrosius dicit:
« Non humana industria, non compositione aliqua,
trecenti decem et octo episcopi ad concilium convenerunt;
sed ut in numero eorum, per signum suae
passionis et nominis Dominus Jesus suo probaret se
adesse concilio. Crux in trecentis, Jesu nomen in
decem et octo est sacerdotibus. » -- « Et mihi, inquit