PL 148, col. 1165
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
Hilarius, ipse ille numerus hic sanctus est, in quo
Abraham, victor regum impiorum, ab eo qui aeterni
sacerdotii est forma benedicitur [(Gen. XIV)] . » Et
idem beatus Leo papa [(epist. 53)] : « Sancti illi et venerabiles
Patres, qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario
cum sua impietate damnato, mansuras usque ad finem
mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt,
et apud nos in toto orbe terrarum in suis
constitutionibus vivunt. Et si quid usquam aliter
quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur. »
Et hinc sanctus Leo ad Pulcheriam Augustam [(epist. 55)] :
« Contra statuta, inquit, Paternorum
canonum, quae ante longissimae aetatis annos
in urbe Nicaena spiritalibus sunt fundata decretis,
nihil cuiquam audere conceditur, ita ut si quis
diversum aliquid decernere velit, se potius minuat
quam illa corrumpat. » Audirent etiam beatum
Gregorium in multis sui non Registri, sed Regesti
epistolis Nicaenae synodi decreta affirmantem. Reponerent
interius et illud Gregorii, quod et prius
dixi: « Consona sanctis Patribus definitione sancimus,
ut qui sacris nescit obedire canonibus, nec sacris
ministrare vel communionem capere sit dignus
altaribus. »
Si dicunt haec nova emersisse tertium nunc Catonem
de coelo cecidisse, audiant papam Coelestinum [(epist. 2)] :
« Nulli sacerdotum suos ignorare licet
canones, nec quidquam facere, quod Patrum possit
legibus [regulis] obviare. Non praetereant, non abradant
pronomen suos. Nam canones proprii sunt sacerdotum,
ut lex Moysi et lex Judaeorum. Unde eis
Dominus: « In lege, inquit, vestra scriptum est [(Joan. VIII)] .
» Et de eis: « In lege eorum scriptum est [(Joan. XV)] .
» Hinc patet, quia si, ut Coelestinus affirmat,
illi sunt sacerdotes quorum sunt canones, tunc,
quorum non sunt canones, nec erunt sacerdotes.
Sed haec hactenus.
Cum tui, venerande Pater, recordor, exclamare
compellor: O me infelicem, imo infelicissimo infeliciorem,
quod ego olim digitis tuis probatissimam
distillando myrrham, mihi quid agendum praescribentibus
non obedivi, quod, instar aspidis surdae,
orem tuis monitis obturavi! [(Psal. 57.)] Nunc enim
arguit me illud Salomonis: « Quo modo si spina
nascatur in manu temulenti, sic in ore stultorum
parabola [(Prov. XXVI)] . » Nam sicut temulentus spina
in manu detenta seipsum in primis vulnerat, ita me
mea sententia sui laqueo strangulat, ita me proprio
meo gladio jugulat. De lege sua me Deus docendo
mitigare mihi a diebus malis voluit [(Psal. XCIII)] ; sed
fateor tibi, sancte Pater, quia tibi factus sum
in medio fornacis, aes, murmurando; stannum, ut
dealbatus paries, meliora mentiendo; ferrum, proximis
nocendo; plumbum [(Ezech. XXII)] , semper ad
infima vergendo. « Curavimus, ait Dominus, Babylonem,
et non est sauata [(Hier. LI)] . » Crepuit, dicit Scriptura,
in fornace [(Ezech. XXII)] , qui non caruit vento