PL 148, col. 1166
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
superbiae. Hinc ego expallens illud Domini in Ezechiel
dicentis: Vae civitati sanguinum, cujus ego
grandem faciam pyram [(Ezech. XXIV)] , licet Deus in
me fecerit viam semitae irae suae [(Psal. LXXVII)] ; illam
tamen desidero iram, de qua Hieronymus: « Grandis,
dicit, offensa est, postquam peccavimus, iram Dei
non mereri, ut illam declinem iram, de qua Psalmista:
« Exacerbavit [peccator] Dominum secundum
misericordiam [multitudinem] irae suae [(Psal. X)] , » non
quia idem peccator licenter peccat, sed nimiae Dei
irae est quod peccanti prospera arrident, quod nequitia
ejus non retunditur, quod ejus sceleri pro
meritis non respondetur. »
Et ne diutius delinquam majestatem animi a majoribus
demorando, tuos deosculans pedes, tua amplectens
genua, clamo tibi, Pater et Domine, unum
pietate, alterum dignitate, precans indulgentiae gratiam,
quam saepe tibi valefacienti seniori meo sanctissimo
Rumoldo hodie coelestis aulae domestico
dederas, precans levatae manus tuae mereri
benedictionem; cui nullus distat locus, precans ut
in illo ineffabili jubilo, quo coelum penetras, quo
divinam promulces aurem, mei non obliviscaris qui
tui saltem tunc memor existo, cum tui conversationem
tritamque vivendi semitam devotus exopto.
Vix refrenata penna dicam invito ore: Vale, gloria
Israel, vale, curiae coelestis conscriptae senator. Insipiens
factus sum loquendo, dices mihi: Respondeo:
coegisti me. Amori modum suadens, perdes operam.
Valeas et tu optatae indolis, Bernalde, fioscule
vernans, rogatus cum illo Apostoli ad Philippenses:
« Si qua consolatio in Christo, si quod solatium
charitatis, si quae societas spiritus, si quae viscera
miserationis [(Philip. II)] , » ut citius dictatae tibi a
domino tuo materiae merear litteras omni nectare
mihi sapidiores, tum tantum tuam dominique tui
salutem mihi referentes. Tu tibi, moneo, non desis,
praesentaturus te nobis talem, qualem ego te nescio,
utrum magis optem an sperem. Opto quippe ex illo
quem in te habeo affectu. Spero ex debitae virtuti
tuae parentelae respectu.
EPISTOLA III ADALBERTI AD BERNALDUM.
Domino ac reverendissimo sacerdoti BERNALDO
non jam nugacem lyram Horatii, sed mysticam citharam
David, fructuosius sibi, et suis auditoribus
amplexanti, ADALBERTUS aetate presbyter, non moribus,
ejusque Bernaldus, ex utroque homine certissimi
serviminis affectus. De dulcissimo vestri rescripto,
vobis condignas grates referre non sufficimus;
sed hoc omnium bonorum Retributori, ut
ipse vobis retribuat, obnixa supplicatione committimus,
quem et vos in nobis tam charitativa responsione,
tam laboriosa rescriptione non dubitamus
honorasse. Sed quia nonnulla in eodem rescripto
nos movent, de experta vestrae prudentiae benevolentia