PL 148, col. 1167

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

securi, iterum vos inquietare praesumimus,
iterum vestrae diligentiae judicium super nonnullis
obscuris ardenter exspectamus.
De primatu igitur sanctissimae sedis apostolicae satis
eleganter charitas vestra nobis scripsit. Quam,
licet aliquando ab indignis possessam, semper tamen
omnibus Ecclesiis esse praeferendam ex decretis
SS. Patrum evidentissime probavit. Hujus enim sedis
pontifices pro tempore a subditis admonendos fore,
non tamen temere proscribendos, Christianissima
pronuntiatione docuistis, videlicet ut ejusdem sedis
primus possessor a coapostolo ejus Paulo charitativa
liberalitate admonitus est, non ut S. Athanasius
Alexandrinus patriarcha ab Arianis haeretica
usurpatione depositus est.
Tractatum vestrum De ordinibus judiciorum gratissime
suscepimus, quem ita expressum, ac testimoniis
SS. Patrum ita roboratum, et nos postmodum
in quodam libello reperimus. Duos quippe judiciarios
ordines esse nobiscum sentitiis: unum, de
dubiis, alterum de manifestis. Sed ordinem de manifestis
in duas species subdividitis. Unam quidem,
cum reus et objecta se fecisse, et faciendo peccasse
fatetur. Alteram vero, cum reus se objecta fecisse,
sed in hoc non pecasse fatetur. Nos tamen hanc
posteriorem vestrae subdivisionis speciem in nostra
divisione comprehendimus infra modum de dubiis
criminibus. Dicimus enim, ex judiciariis ordinibus,
hunc fieri de dubiis, illum vero de manifestis criminibus.

Nec hoc me quilibet dixisse putet, quasi
vestrae divisioni praejudicemus, sed ideo potissimum
ut utrarumque divisionum concordiam ad invicem
denotemus. Nam utraque divisio, ut nobis videtur,
stare poterit, si vestra prudentia non aliter judicaverit.
Illa enim vestrae divisionis species, in qua factum
conceditur, culpa denegatur, partim manifesta,
partim dubia probatur. Factum enim, quod conceditur,
manifestum est; sed idem ipsum, an pro crimine
sit habendum, summopere dubitatur. Non ergo
mirum eamdem speciem diverso respectu, nunc dubiis,
nunc manifestis ascribi; sed nos magis illam
dubiis interposuimus, quia divisionem judiciorum
non generaliter inter facta, sed inter crimina fecimus
judiciariorum ordinum. Alii fiunt de dubiis

criminibus; alii, de manifestis.
Unde praedicta vestrae divisionis species, in qua,
concesso facto, an crimen sit dubitatur, non incongrue
in nostra divisione dubiis annumeranda videbatur.
Vos autem judiciarios ordines non inter crimina,
sed absolute inter occulta et manifesta divisistis;
unde, et praedictam speciem, in qua denegata
culpa, factum conceditur, sine contradictione
manifestis annumerare potuistis. Illud etiam quod
singularum discussioni causarum synodicam vocationem
praerogari vultis, et nos utique laudamus.
Nam et decreta sanctorum Patrum itidem praecipiunt,
quippe ut dubiis rebus infamati ad conventum
sacerdotalem vocentur, per canonicas inducias exspectentur,
tunc demum, si venerint, in conventu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.