PL 148, col. 1381

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

cujus obitu maximum scisma futurum non dubitaret,
nisi hujusmodi scisma anticipare maturaret.
Hac igitur necessitate, postposita expeditione, Saxoniam
festinanter redire compellitur. Iterum Heinricus
cum multitudine scismaticorum sive excommunicatorum
ante pentecosten Romam impugnaturus
aggreditur, et domum Sancti Petri in sabbato infra
epdomadam pentecostes armata manu aggreditur.
Sicque Guibertum Ravennatem, perjurum, depositum
et anathematizatum, apud Sanctum Petrum
intronizavit, non per Ostiensem, et Albanensem, et
Portuensem episcopos, qui hoc privilegium habent,
ut papam consecrent; sed per Mutinensem et Aritiensem
exepiscopos, utpote jam multis annis
depositos et anathematizatos. Statim igitur juxta

Sanctum Petrum quendam monticulum, nomine Palaceolum,
incastellavit, eique milites multos,
ut impugnarent Romanos, imposuit, qui eum
Transtiberinas regiones urbis nullo pacto intrare
permittebant. Multi tamen jam ex Romanis Heinrico
consenserant, partim precio inducti, partim multis
promissionibus seducti, omnes autem aequaliter
jam trienni impugnatione nimium fatigati. Quid
plura? Omnes pene Romani, praeter principem Salernitanum, hoc cum Heinrico laudaverunt, ut papa
Gregorius sinodum in medio Novembri colligeret
Romae, cujus sinodi statuta de causa regni nec Heinrico,
nec Romanis, immo nulli penitus liceret praevaricari.
Heinricus quoque ituris ad illam sinodum
et redituris securitatem jurejurando fecit. Unde

et papa omnes religiosos episcopos et abbates ad sinodum
literis suis vocavit. Reverso igitur Heinrico
Longobardiam, milites ejus quos in castello illo
prope Sanctum Petrum dimisit, repentina mors pene
omnes invasit, inter quos et Oudalricus de Goscezheim
absque aeclesiastica communione, heu!
miser interiit, auctor hujus scismaticae conspirationis
et incentor. Ex 300 autem militibus, qui in illo
castello pro custodia dimissi sunt, vix 30 gladium
sancti Petri, ut aiunt, concessa vita evaserunt. Ipsum
autem castellum a Romanis penitus solo adaequatum
est. Heinricus igitur Ravennate suo interim
Ravennam transmisso, ad praedictam sinodum
profectus est, quo et legati Teutonicorum principum

ire debuerunt; set a Heinrico in via apud Forum
Cassii capti et praedati sunt circa festivitatem
sancti Martini, licet omnibus sinodum illam petentibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.