PL 148, col. 1382
Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
securitatem juramento promiserit. Unde
et Romani multum contra Heinricum murmurare
ceperunt. Erant autem religiosissimi monachi et
clerici, quos in captione fecit cruciari; cum quibus
et Ottonem venerandum Ostiensem episcopum captivavit,
videlicet ad ipsum ab apostolica sede
transmissum. Multi tamen ex Francigenis ad illam
sinodum tam episcopi quam abbates pervenerunt.
Meliores autem episcopi et domno apostolico magis
necessarii, id est Ugo Lugdunensis, Anselmus
Lucensis, Reginnaldus Cumanus, specialiter a
Heinrico ad sinodum pervenire prohibiti sunt.
Domnus tamen papa sinodum tribus diebus sollemniter
celebravit, et ne Heinricum specialiter iterum
anathematizaret, vix a sinodo exoratus, omnes tamen
excommunicavit, quicumque aliquem ad Sanctum
Petrum vel ad papam venientem quoquo modo
impedirent. Sed jam advenit terminus, ad quem
Romani, nesciente papa, Heinrico se effecturos juraverant,
ut aut Gregorius papa eum incoronaret, aut
alius quem ipsi illo expulso eligerent. Quod juramentum
licet in praeterita aestate factum fuerit, omnes
tamen intimos papae usque ad terminum pene
latuit. Adveniente igitur termino, Romani papae de
juramento manifestaverunt, dicentes, se Heinrico
jurasse, non ut papa illum sollemniter regali unctione
incoronaret, sed tantum simpliciter, ut ei coronam
daret. Annuit igitur papa eorum votis, ut eos a
juramento absolveret, videlicet ut Henrico, si vellet,
cum justicia, sin autem, cum maledictione coronam
daret. Unde Romani mandaverunt Heinrico, ut veniret
ad accipiendam coronam cum justicia, si vellet;
sin autem, de castello sancti Angeli per virgam
sibi dimissam a papa reciperet. Sed Heinrico utrumque
recusante, alium legatum illi direxere, qui eos
bello defenderet, si necesse esset: se bene attendisse
quod juraverint, nec se amplius eo juramento
detineri obnoxios. Igitur domno papae multo firmius
quam pridem consilio et auxilio adhaesere.
Heinricus autem multo instantius pro eis suae parti
applicandis, nunc minando, nunc promittendo laboravit,
multumque tempus circa Romam moratus
huic negocio invigilavit. His temporibus piae
memoriae Stephanus quondam rex Ungarorum,
qui se ipsum cum sua gente ad fidem Christi convertit,
post quadragesimum obitus sui annum
miraculis claruit. Salomon rex Ungarorum, set regia