PL 148, col. 1386
Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
dubitatur; similiter et omnes, quicumque aliquid,
quod a domno papa suscipiendum esset, a praedicto
heresiarcha quasi susceptum usurpaverunt. Morabatur
autem Heinricus in Lateranensi palatio cum
Ravennate suo, nec a fidelibus papae per civitatem
ad Sanctum Petrum transire permittebatur. Set
in ipsa paschali ebdomada ( Apr. ) fideles apostolici
bello aggreditur, in qua congressione 40 pene ex
suis inter mortuos et vulneratos perdidit, nam reliqui
fugerunt; ex parte autem domni papae nec
unus cecidit. Heremannus autem rex pascha celebravit
in Saxonia, ubi et maximae treuvae
inter fideles domni papae factae sunt, quae et in toto
pene Teutonicorum regno non multo post confirmatae
sunt. Roubertus Wiscardus dux Nordmannorum
in servicium sancti Petri post Kal. Maii
Romam armata manu invasit, fugatoque Heinrico,
totam urbem Gregorio papae rebeliem penitus expoliavit,
et majorem ejus partem igni consumpsit, eo
quod Romani quendam ejus militem vulneraverint.
Deinde acceptis obsidibus a Romanis, et in
castello sancti Angeli, quod domum Theoderici dicunt,
reservatis, ipse ad recuperandam terram sancti
Petri cum papa Gregorio de Roma exercitum
promovit, iterum Romam in festivitate sancti Petri
reversurus. In brevi autem plurima castella et civitates
domno papae recuperavit. Heinricus autem
Rouberto resistere non valens, ad partes Teutonicorum
satis festinato revertitur ( Jun. )
Eodem tempore milites prudentissimae ducis Mathildae
in Longobardia contra fautores Heinrici et
inimicos sancti Petri viriliter pugnaverunt, ex quibus
episcopum Parmensem et sex capitaneos
cum aliis fere centum bonis militibus ceperunt.
Equos etiam plus quam quingentos, et loricas plurimas,
et omnia tentoria inimicorum, pleniter potiti
victoria, habuerunt. Heinricus vero circa Kal. Augusti
expeditionem in Sueviam paravit ( Aug. ); set
Suevis sibi obviantibus, pugnare noluit, quamvis
eum erectis vexillis pluribus diebus ad pugnam provocaverint,
et ex suis plus quam centum vel occiderint
vel captivaverint. Nam prope Licum flumen castra
metatus est, cujus ripa munitus, ab hostibus
non facile potuit invadi. Suevi autem ex altera parte
fluminis in conspectu ejus castra metati sunt, satis
a ripa separati, ne hostibus facultatem transvadandi
interclusisse viderentur. Set frustra; nam Heinricus
transire noluit, vel potius non praesumpsit, qui