PL 148, col. 1395
Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
occubuit. Interim Heinricus omni ingenio
et dolo, quia vi non potuit, praedictum colloquium
ne fieret efficere voluit; set fideles sancti Petri
illo nolente, immo eis periculum belli intentante,
ad condictum terminum pervenere ( Feb. ex. ). Ipse
vero justiciam solito more subterfugiens, et rationabili
etiam consilio suorum acquiescere nolens,
adesse et contempsit; unde et omnes pene suos contra
se murmurare, et nonnullos eorum ab eo discedere
fecit, nostri autem cum pace ad sua rediere.
Sed necdum sedes apostolica legitimum pastorem
habere potuit, eo quod Guibertus Ravennas heresiarcha
perjurus et anathematizatus eandem sedem
factione Heinrici jam octo annis infestaverit. Etsi
enim ipse illam cum pace nequiverit obtinere, adeo
tamen per organa diaboli praevaluit, ut jam biennio
sedes apostolica pastorali gubernatione caruerit.
Unde cum omnes catholici merito dolerent, tandem
sanctae Romanae aeclesiae cardinales episcopi, et reliqui
catholici de clero et populo cum auxilio Normannorum
Desiderium, ejusdem aeclesiae cardinalem
et Cassinensis monasterii abbatem, papam 160m
u
m
ordinaverunt, eique tercii Victoris nomen indiderunt;
qui statim post electionem suam missis usquequaque
literis se juxta decreta sanctorum patrum
declaravit incessurum. Judicium quoque sui antecessoris
piae memoriae Gregorii papae super Heinricum
et omnes ejus fautores confirmavit. Consecratus
est autem exeunte Maio mense apud Sanctum
Petrum a cardinalibus episcopis Ottone
Ostiense, et Petro Albanense cum reliquis cardinalibus.
Guibertus vero heresiarcha non magis ab incepta
perversitate caessavit, immo se apud Sanctam
Mariam ad Martires, quam Rotundam dicunt, incastellavit.
Domnus papa autem in insulam quae inter
duos pontes sita est se recepit. Principes quoque
regni Teutonicorum, fideles inquam sancti Petri,
generale colloquium cum Heinrico et fautoribus
ejus in Kalendis Augusti prope Nemetensem civitatem
habuerunt, eique adjutorium suum ad obtinendum
regnum, si de excommunicatione exire
vellet, fideliter promiserunt. Ille autem in solita sua
obstinatione persistens, nec se excommunicatum
profiteri dignatus est, licet hoc sibi a nostris in
faciem instanter probaretur. Unde et nostri nullam
pacem vel concordiam cum eo habere statuerunt.
Quapropter expeditionem suam super ipsos
in octavam sancti Michahelis proxime venturam indixit.
Nostri autem se eandem expeditionem octo
diebus proeventuros, seque ei in loco congregationis,