PL 148, col. 1396

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

cum quantis possent, obviam ituros condixerunt.
In praedicto colloquio literae domni papae recitatae
sunt, in quibus et suam promotionem principibus
regni denunciavit, et judicium sui antecessoris
piae memoriae Gregorii papae super Heinricum
et fautores ejus apertissime confirmavit. Latislaus
rex Ungarorum missa legatione ad idem colloquium,
se in fidelitate sancti Petri perseveraturum declaravit,
et fidelibus sancti Petri cum viginti milibus
equitum contra scismaticos se affuturum, si necesse
foret, promisit. Praedicta tamen expeditio
utrinque ad illum terminum remansit. Salomon
quondam rex Ungarorum, scilicet a Latislao jam
dudum regno privatus et in exilium expulsus, dum
quiddam fortiter contra regem Grecorum molitur,

post incredibilem hostium stragem et ipse viriliter
occubuit. Eodem quoque tempore quidam scismaticus,
qui Pataviensem episcopatum, vivente adhuc
legitimo pastore, jam dudum invasit, de hac
vita discedens certissimum suae damnationis
exemplum reliquis scismaticis dereliquit. Cum enim
jam in extremis jaceret, seque ad aeternam damnationem
jam jam abiturum non dubitaret, apparuit
ei ejusdem aeclesiae episcopus, ut tanto evidentius
culpam sciret, quam apud inferos luere deberet.
Rogavit tamen eum ut ei culpam indulgeret, ipsumque
ab excommunicatione solveret. Rogavit
quoque circumastantes ut eum de episcopatu eveherent,
nec eum in episcopatu sepelirent. Sed haec
verba astantibus quasi deliramenta videbantur.

Ipse autem se sanae mentis protestatus, itidem
rogitare non cessavit; set incassum; nam ante aeclesiasticam
absolutionem morte praeventus est. Nonnulli
tamen qui tam periculosae morti ejusdem
scismatici aderant, compuncti sunt; qui et postea
ad legitimum pastorem redeuntes, veniam et absolutionem
consecuti sunt. Romae Victor papa jam
pluribus annis infirmus, et in eadem infirmitate ordinatus,
post quartum mensem sui pontificatus diem
clausit extremum ( Sept. 16); unde multum letatus
est heresiarcha Guibertus cum suis sequacibus.
Heinricus quoque eo tempore, licet infirmus, expeditionem
in Saxoniam cum Beheimensibus promovit;
set sancto Petro suos fideles protegente, inglorius
inde nimis accelerate rediit. Nam Heremannus

rex eum cum tanta multitudine Saxonum insecutus
est, ut facillime ipsum cum omnibus suis obtineret,
si non dolo Eggiberti comitis evasisset.
Hic nempe comes, gloriae domini sui Heremanni
regis multum invidens, inimicos sanctae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.