PL 148, col. 40

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

Prophetae assimilavimus, cum forte Isidorum de
ortu et obitu Prophetarum legeremus. Ibi enim, si
memoria non fallit, caput Eliae recens nati globo
ignis traditur illustratum; ad praesignandum videlicet
divinae aemulationis ardorem, quo tandem inflammandus
erat contra praevaricationes pessimorum
Regum, atque seductiones pseudoprophetarum. Simili
modo ex Gregorii sive Hiltebrandi parvuli vestibus
scintillae ignis visae sunt emicuisse, ad praenotandum
sine dubio sancti zeli fervorem quo et ipse
igniendus erat contra gravissimas insolentias Henricianae
vesaniae, et contra intolerabiles effraenationes
Sacerdotalis incontinentiae. Hanc autem scintillarum
visionem saepius ostensam, primitus in eo Cluniacensis
monasterii Pater S. Majolus fertur adnotasse,

atque illud B. Joannis Baptistae adaptasse:
Iste puer magnus erit coram Domino. Denique ut
cunctas visiones ignis, quas de eo comperimus, sine
intermissione commemoremus; visa est etiam de
ipsius capite quodam tempore flamma procedere,
ad expressiorem similitudinem Eliae, si aetatum fulciremur
cooperatione. Verum, sicut illud propheticae
increpationis prodigium contigit in infantia, ita
istud Apostolicae examinationis ostentum accidit in
aetate perfecta.
3.
Fuit et in hoc aliqua similitudo Eliae, quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.