PL 148, col. 44
Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne
Leo IX. Papa, considerans et admirans multum
fructum palmitis hujus, eo quod ipse maneret in
Christo, et Christus in ipso; dilatavit in eo mansionem
Christi per impositionem Ordinis Levitici, et ut
fructum plus afferret, Romanae Ecclesiae Archidiaconum
instituit. Post haec in partes Galliarum directus,
ita creditum sibi Apostolicae vicis exhibuit
officium, ut merito cum Apostolo dicere posset
« Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo
Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per
nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus
Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt; aliis
quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor
vitae in vitam [(II Cor. II:)] . »
11.
Primam sane odoris hujus fragrantiam Lugdunum,
quae prima sedes est Galliarum, synodali
discussione suscepit. Nam, sicut Papa Kalistus narrare
consuevit, prima Concilii die, proclamatus est
quidam Pseudo-episcopus de Simoniaca Pontificalis
culminis ascensione; sed quia ad finem perduci non
potuit probatio, in sequentem diem prolata est. Interim
quid faceret sibi male conscius? Quo se verteret?
Adamante duriorem judicis mentem nullo munere
ausus est attentare, non dubitans se per hoc
ardentissimum veritatis amatorem magis exasperare
quam placare. Data igitur pecunia, oppilavit
ora tam accusatorum quam testium, et cooperante
securitatis insolentia, tumidus crastinae sessionis
cognitori insultavit, dicens: Ubi sunt, qui me accusabant?
nemo me condemnavit. Ad haec zelotes Dei
alto gemitu suspirans, et frixorium cordis sui super
illis qui corrupti erant dedignativo gestu significans,
ait ad corruptorem: Credis, o episcope, Spiritum
sanctum unius cum Patre et Filio esse substantiae et
deitatis? Quo respondente, Credo; Dic, inquit, Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Cumque hunc
Versiculum, ad commendandam sanctae Trinitatis
fidem a Nicaenis Patribus hymnizando prolatum, et
B. Hieronymo pro succentu singulorum Psalmorum
Damaso Papae commendatum, fiducialiter
adorsus fuisset; Gloria Patri et Filio, dicebat; sed,
Spiritum sanctum nominare minime valebat. Secundo
tentare admonitus, defecit in Filio. Tertio repetere
permissus, obticuit in Patre. Tunc demum
pedibus Apocrisiarii provolutus, Simoniacum se
esse professus est. Qui mox ut ab Episcopatu depositus