PL 148, col. 45

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

est, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto,
clara voce personuit. Et his divinae cognitionis
indiciis feruntur nonnulli Pseudoepiscoporum compuncti,
malas conscientias spontanea confessione
prodidisse, et injuste acquisitas dignitates juste demisisse.
12.
Idem venerabilis Archidiaconus Synodum tenuit,
cui Hugo Cluniacensis Abbas interfuit: in
qua Episcopum quemdam ordine judiciario deposuit.
Inde simul ambo profecti, ad flumen quoddam pervenientes
transvadabant: Archidiaconus vero praecessit
Abbatem. Transmisso igitur flumine, conversus
retro respexit, et dixit: Cur talia de me cogitasti?
Abbas vero respondit: Tune es Deus, qui cogitationes
hominum te scire asseveras? Deus. inquit,

non sum: sed tamen, quae in animo volvebas
audivi. Dixisti enim in corde tuo, me magis Episcopum
illum causa jactantiae, quam zelo Dei deposuisse.
Perculsus Abbas conscientia: Rogo te, inquit,
per caritatem Dei, ut edicas mihi quomodo
hoc sentire potuisti? Quia venientem te, inquit, per
alveum fluminis respexi; et, quasi filum tensum [foret]
ab ore tuo usque ad aures meas, inde hoc perpendisse
te sensi
13.
Altera item die, cum ambo, Archidiaconus
videlicet et praedictus Abbas Cluniacensis, ecclesiam
quamdam ingressi fuissent; Camerarius Abbatis
stans ad orationem, clam aliquos nummos e marsupio
protulit, atque pro expensis tribuendos de manu

in manum calculavit. Interrumpens autem orationem
Archidiaconus vociferando: Exi, diabole; ecclesiam
eum relinquere coegit. Tum Abbas: Inhumane,
inquit, agis, quod neque orationem nos complere
permittis. Orationem, ait, monachi tui sciscitare,
et cur id fecerim, poteris cognoscere. Requirens
igitur Abbas, invenit quod nummos computasset.
Consequenter Archidiaconus intulit: Et
ego teterrimum spiritum ante ipsum hoc idem simulare
vidi
14.
Eodem itinere venerunt ad quamdam civitatem,
multa mortalitate laborantem; in qua vidit Angelum
Dei erecto gladio paratum ad occisionem.
Unde, cum irent ad oratorium secundum consuetudinem,
rogabat Abbatem ut breviaret orationem

et quantocius relinqueret civitatem, alioquin omnes
perituri essent. Dicto parens Abbas velociter reversus
est ad hospitium, et ecce reperit duos viae
socios repentina morte prostratos. Cumque festinantissime
deseruissent locum pestilentiae, Abbas
jam potitus sciscitandi libertate, percunctatus est
venerabilem Levitam quid vidisset, quod tantam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.