PL 148, col. 46

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

properationem indixisset; et, quod praedictum est,
audivit.
15.
Inter haec, Romam proficiscens, cum audisset
mortuo Stephano Papa Benedictum quemdam
ab iniquis et importunis hominibus contra
Canones in Apostolica Sede substitutum, magis acceleravit
iter suum: collectaque Synodo Episcoporum
in Tuscia, Benedictum quidem sancti Spiritus
judicio condemnavit, Gerhardum vero, Florentinae
civitatis venerabilem Episcopum, communi
bonorum consensu electum Apostolocae Sedi
inthronizavit, atque Nicolaum II nominavit.
Hoc autem post biennium defuncto, successit
Alexander II.
16.
Hujus camerarius, nomine Joannes, narrare

solebat factum in semetipso divinae curationis miraculum,
per venerabilem Hildebrandum adhuc Archidiaconum.
Nam cum idem Joannes apud Tusculanum
nimis acri febrium dolore fatigaretur, misso
nuntio beatum virum rogavit obnixe ne pigritaretur
venire usque ad se. Nec mora, quia boni nuntii hominem
esse cognovit, venire non renuit. At ille
nimio gaudio repletus in adventu ejus, traditis ei
omnibus suis, commendavit etiam, humiliter implorans,
ut communem Dominum pro se deprecari,
ac religiosos homines in idipsum curaret adhortari.
Tunc vir Dei, domestica pietate ab intimis visceribus
commotus, ejectis omnibus, se diutissime in
orationem cum lacrymis absque verborum strepitu
dedit. Completa oratione, Comitissam, cum qua

idem Joannes morabatur, vocavit; eamque ut refectionem,
pullum videlicet gallinae, infirmo praepararet
hortatur. Cui renitenti, eo quod longa debilitate
stomachum adeo infirmatum esse non ignoravit,
ut etiam ante aliquot hebdomadas cibum
percipere fastidierit, vir Dei respondet: Sine modo.
Scias enim quod tam festinanter non praeparabitur
quomodo ipse desiderabit. Hoc ita res probavit.
Nam sufficienter refectus, obdormivit soporatus,
ac de omni illa validissima invaletudine sine
mora convaluit.
17.
Iterum vir beatus ad Ecclesiarum directionem
a Domino Papa destinatus, cum inter multa bona
opera quae operatus est, Antistitem quemdam, falsis

criminibus impetitum, a malignantium calumniis
duce Spiritu veritatis eripuisset; Romam reversus,
Basilicam Petri Apostoli, causa orationis et gratiarum
actionis, ingressus est. Erat ei familiare diverticulum,
ut ad B. Mariae Dei Genitricis iconem,
consistentem intra eamdem Basilicam, ante eam
orando procideret, et plorando cor suum effunderet.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.