PL 148, col. 53

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

an nubere vellet, requisivit. Post, recepta sanitate,
dum solitis rationibus incumberet, nec recordatione
praeteritorum malorum, nec spe futurorum bonorum,
aut desiderio, et, ut breviter concludamus. nullo
modo ad hoc, ut saltem unam lacrymulam exprimere
valeret, pertingere potuit. Diu igitur moesto
animo revolvens quid egisset, quo delicto Deum
offendisset, qua denique culpa datam sibi compunctionis
gratiam perdidisset; tandem, temperato moerore,
id consilii accepit ut religiosos viros secum in
jejuniis et orationibus supplicare Domino deposceret;
quatenus ei revelare dignaretur pro qua noxa
donum illi, quod pridem habuerit, sublatum sit.
Quod congrua devotione peractum est. Completis
itaque duarum hebdomadarum vigiliis, jejunio, et

corporali disciplina, pius et velox auditor desiderium
cordis tribuit ei. Nam cuidam innocenti et simplici
viro Beata Dei Genitrix in visione apparuit, eique
praecepit dicens: Vade, et dic Gregorio, quod cum
ego illum in chorum (non dubium quin Virginum)
elegerim, ipse e contrario aliter quam deberet egit.
Novo autem permotus elogio Gregorius, magis haesitare
coepit; intentiusque orare, ut apertius sibi Dei
misericordia, quid esset, ostenderet. Iterum eidem,
cui supra, sanctissima Virgo Maria mater Domini in
somnis apparens, inquit: Haec dices Gregorio; quoniam
ipse contra gravitatem institutionis nostrae
monilia tractavit neptis suae: idcirco gratiam, quam
habuit, amisit. Sed nunc, quia poenitentiam de peccato

suo peregit, donum lacrymarum recipiet. Hinc
admonemur illius dicti: « Bonum est homini mulierem
non tangere [(I Cor. VII)] . »
27.
Quadam aestate, quae Romae humanis corporibus
valde contraria est, dum idem vir Dei maximis
per integram hebdomadam aestuaret febribus; apparuit
ei B. Dei Genitrix semper Virgo Maria; atque,
ut indignationem ostenderet, ventrem ejus manu
versa percutiens, recessit. Deinde per alteram septimanam
adeo debilitatus est, ut respirare eum, qui
exitum ejus praestolabantur, vix sentire possent.
Finita hebdomada illa, rursus ad eum Beata Dei
Genitrix, hora diei quasi sexta, accessit; qualis se
haberet, et si adhuc satis poenarum luisse sibi videretur,
ab eo sciscitatur. Cui ille respondit: Domina

piissima, ut tibi videtur. Tum leni manu, quasi corpus
ejus perungens, ab oculis ejus evanuit. Mox illo
vestimenta sua, quasi ad ecclesiam processurus
esset, requirente; hi, qui aderant, prae nimia infirmitate
minus sanum sentire aestimabant. At ille, nil
mali se habere affirmans, extorquet ut vestibus se
induant, atque ad ecclesiam perducant. Quo facto,
in tantum sanitate recepta convaluit, ut etiam sacra
Missarum solemnia publice in ecclesia Salvatoris
sequenti die celebraret.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.