PL 148, col. 63

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

turbis omnibus flentibus prae gaudio, et prae pietate
clamantibus; cernebatur enim totus cruoris magnitudine
respersus; et ideo nimio horrore perculsi
voces ad sidera proferebant. Facta igitur victoria
omnes una cum papa Gregorio ad Dei Genitricis
ecclesiam, de qua nocte ipsa abstractus fuerat, gaudio
non modico repleti conveniunt. Tunc Pater
communis Missam, quam nocte, ministris diaboli
praepedientibus, finire non potuerat, hora ipsa complevit;
et cum tanta victoria revertentibus benedictionis
Dominicae gratiam dedit.
48.
Deinde, cibis summo tenus degustatis, rursum
conveniunt, adhuc plenius perscrutari omnes, qui
inimico Dei se conjunxerant. Inventis autem illis
omnia bona ipsorum perdunt et exterminio tradunt,

nihil omnino linquentes praeter personas, quae fugae
praesidium ceperant. Verum dum apud praefatam
ecclesiam populus pro Pastoris liberatione grates
Deo redderet, iniquus ille Judas fugam cum uxore,
filiis et fratribus arripuit, et, sic dimissis rebus
suis, nudus evasit. Quidquid vero sui juris olim
esse poterat, populus postea adveniens distraxit;
turribus ac domibus subversis, praediis vero fisci
titulo sociatis. Perditionis vero filius et Antichristi
minister, ante mundi constitutionem damnatus,
post suam evasionem, quidquid promiserat non
solum minime persolvit; sed etiam quibusdam sui
similibus profanis associatus, consilia malignitatis
contra liberatorem suum dare, quoad vixit, non

abhorruit.
CAPUT VI. Henrici IV identidem ad vomitum redeuntis perversitas contra jura Ecclesiae.
49.
His itaque praemissis, ad ea quae cum Rege
Henrico peracta sunt, veniamus; et innocentiam
Gregorii Papae ostendendo, mala, quae pro bonis receperat,
tam praesentibus quam etiam subsecuturis,
prout possumus, indicemus. Nonnullos enim fore
credimus qui, partim rei gestae, partim auctoritatum
SS. Patrum ac Decretalium ignorantia, contra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.