PL 148, col. 62

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

ad terram morientem palpitantemque prostravit,
sicque ad tartarum misit.
46.
Traditor autem, jam jamque videns capiendam
esse turrim, et sibi periculum mortis imminere,
coactus procidit ad pedes beatissimi Papae, dicens:
Semper misericordiam, Pater, docuisti, docens perfecisti;
errantesque convertens, conversos in fide
solidasti, suscipe errantem, et ab iniquitatibus se
convertentem; conversum solida, ne me desperationis
profunditas absorbeat. Peccavi, erravi,
tradidi, interfeci, sacrilegium perpetravi. Matris
Regis enim thalamum corrupi, violentisque manibus
tugurium et parvum secretarium Dei
Filii violavi. Te Patrem, et meum Dominum, ut
parricida, perjuriis, sacrilegiis, manibus pollutis ex

illius gremio attraxi. Suscipe, libera, tuere, misericordiam
fer; da remedium, consilium, suffragium:
injunge poenam, pone poenitentiam carceris, exilium,
patriae diffugium; et Dei judicio in me justissime
commotum, ex more, placa populum. Tuis me pollutum
sanctis suscipe manibus: et hujus diei mihi
poenitenti concede spatium. Furcas mihi jure paratas
corde conspicio, dignam poenam intueor; et idcirco
corpore prostrato, corde demisso me potentiae tuae
trado. Tunc Papa clementissimus, pio ut erat pectore,
tanta supplicantem adorsus est: Video te felle
amaritudinis obligatum, et tuae mentis oculos tenebroso
squalore contectos; qui lumen verae lucis,
nobis tanto tempore laborantibus, cognoscere nequiverunt.

Tu ipse nosti quantis religiosis viris te
commonuerim, quantisque per memetipsum patientissimis
admonitionibus sollicitaverim, quibus non
solum non acquievisti, verum etiam in deteriora
prorupisti: sed tamen adhuc janua tibi vitae patet,
tantum ut convertaris corde. Qui mox ad terram
corruens, verum se reum miserumque confessus
est, promittens omnia sibi injuncta incunctanter
perficere. Tandem vir mitissimus, solita sibi pietate
commotus, respondit: Quid mihi ex ipsa injuria
irrogasti, paterne indulgeo. Quod autem in Deum et
Matrem ejus, Apostolosque seu omnem Ecclesiam
contraxisti, luendum fore pronuntio: ita ut primo
Hierosolymam tendas; et postmodum, si vivus inde
reversus fueris, nostris te manibus et consilio repraesentes,

ut sic saltem modo aliquo gratiam tibi
conciliare omnipotentis Dei valeas. Et quemadmodum
cunctis filiis Ecclesiae, subversionis hactenus
exemplar fuisti, ita de cetero conversionis fias. Haec
itaque cuncta, prout jussum est, ut videbatur, explere
libentissime spopondit: et sic, diei illius liberationem
promeruit.
47.
Tandem Papa pius ad fenestram erectus,
turbae furenti expansis manibus, ut componeretur,
et aliquanti majorum turrim ascenderent, innuit.
Nonnulli vero, putantes quod eos ad opus
quod inceperant, hortaretur, fortissimo impetu
turrim scandunt. Et sic foras adductus est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.