PL 149, col. 1427
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
GUITMUNDUS.
Ad rem his temporibus necessariam quidem, sed
meliori quam ego sum injungendam, dilectissime
frater Rogeri, me vocas, scilicet ut de veritate Dominici
corporis contra quaestiones hujus temporis
disseram, ac Berengarii Turonensis nugas pro meo
captu scribendo refellam. Sed quamvis ad alias animae
utilitates me voluntas, imo necessitas mea ducat,
tuis tamen desideriis et precibus, quem mihi valde
charum intueor, deesse non possum, cum etiam
noverim communi commodo religiosam deservire
petitionem tuam. Tu vero, hoc unum exsolveris
quaeso, quod in hac re obedienti certe debes, ut
orando propensius Dominum mihi subvenire non
cesses. In manu quippe ejus sumus et nos et sermones
nostri [(Sap. VII)]
.
ROGERIUS.
Omnino quod postulas aequissimum est, nec de
tantis sacramentis nisi comitantibus semper precibus
disputari decet. Proinde adjuvante Domino ita fiet.
Tu vero hunc mihi, obsecro, morem gere, ut, meis
objectionibus auditis, quaecunque insuper, seu ex
ipsius Berengarii libri seu ex multorum interrogationibus,
quibus de hac re multoties interrogatus
es, seu ex teipso, jure tibi opponi posse perpenderis,
non reticescas.
GUITMUNDUS.
Quae mihi super his sacramentis, et quemadmodum
coram Deo conscientia loquitur, quantum satis
esse videbitur, juvante Domino propalabo; sed ut
totius erroris causam exortumque plenius noveris,
primum de viri moribus et doctrina perpauca dicamus.
ROGERIUS.
Rem profecto congruam dicis: nam quoddam veluti