PL 149, col. 712
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
etc., inclinis, Gloria Patri; erectus, Agimus
tibi, etc., si coena, Memoriam fecit, etc., et, Benedictus Deus,
etc.; facto ante et retro incedit
pedetentim cantando psalmum, Miserere, usque
ad ostium refectorii; ibique se inclinans contra
mensam principalem, dicit omnia quae in ecclesia
dicuntur a sacerdote, vel a conventu, id est, Dispersit,
dedit pauperibus, etc., novissime facto ante
et retro exit. Quod si non amplius quam semel eo
die fratres comedunt, tunc non alios versus dicit
quam illos ad coenam pertinentes, et Agimus tibi
gratias; verum nunquam ad unam vicem facit
utrumque, ut et tardius quam alii veniat, et citius
surgat.
CAPUT XXIV. De habitatione sua et post prandium et post coenam.
Post refectionem, ad hanc horam majori studio
quam ad aliam silentium est sibi indictum, et secundum
quod tempori vel ordini est consentaneum,
aut in claustro sedet legendo vel cantando, aut si
pergit dormitum et legere voluerit, jacendo legit,
et ita compositus ac si statim cupiat obdormire;
non modo ea signa quae cum manu fiunt devitat, sed
etiam nutum oculorum nequaquam dirigit ad lectum
ullius fratris, ut illuc vel ad momentum intueatur.
Post nonam sive sitim habeat, sive non,
tamen non dimittit cum aliis ire bibituris. Quoties
post vesperas coenatur, coena facta dormitorium ascendit,
cultellum deponit, diurnalibus calceis detractis,
nocturnales induit, venit in claustrum sedere;
ubi ad illam horam quandiu sedet tantopere
silentium studet, ut si scribendi sciolus forte quid
scripserit, nec pergameneo, nec ipsa penna quidquam
sonitus ullo modo committat. Aut si tardius
quam caeteri de dormitorio descenderit, tam lente
pedem ponit, ut ejus incessus, si videtur ab aliis,
minime tamen ab ullo possit audiri.
CAPUT XXV. Qua disciplina se post completorium est collocaturus.
Post completorium cum iterum fiant tres orationes,
ad has locum tenet extremum, et priores anteriorem.
Aspersus a sacerdote aqua benedicta, et
veniens ad ostium ecclesiae caput cooperit cum
capello, nec amplius denudat usque dum collocaverit
se in lecto. Haec pauca, ut memoriae occurrerunt, de
multis dicta sint, quibus omnes novitii, si fieri potest,
prius sunt instruendi quam collegio nostro
socientur.
CAPUT XXVI. De confessione et petitione Novitiorum.
In vita quoque saeculari quaecunque contra salutem
animae suae commiserunt, omnia domno abbati
ad confessionem manifestant. Postea, cum ei visum
fuerit, jubet eos iterum ante se in capitulum venire.
Quibus venientibus et veniam petentibus, postquam
surrexerint, iterum quoque ut prius aliquanta insinuat
de austeritate disciplinae regularis, et inter alia
non tacet melius esse ut sine benedictione ad saeculum
redeant, quam accepta benedictione de caetero