PL 149, col. 1429
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
hominibus, et si inulte, licet semper peccare cupientibus,
placeret, aperuit: legitima videlicet conjugia,
quantum in ipso erat destruens, et parvulorum
baptisma evertens; ita ut in altero pessimis hominibus
diabolus per os ejus licite omnibus feminis
abutendum esse; in altero, cassato baptismate infantiae
in profundum omnium malorum, utpote postmodum
baptizandis, impune ruere suaderet. Lege
epistolam Leodiensis episcopi contra Berengarium
ad Henricum regem Francorum, et eisdem pene
verbis eadem ipsa ibi scripta reperies. Illis sane diebus
et hanc quoque (contra quam Deo propitio
acturi sumus) est ausus dementissime propinare
blasphemiam, ad hoc etiam hic diabolo militans, ut
ablata veritate Dominici corporis, peccare volentes,
nulla reverentia, nullus mutus percipiendae sacrae
communionis ab aliquo scelere revocaret. De caeteris
sane impietatibus, quas satis multas per id temporis
evomuit, nunc te remorari nolo. Ita igitur hujus
initium pestis accepimus. Nunc autem qualiter et
per quos tantisper retenta sit, qualiter etiam et
per quos expugnata et damnata sit: ut ortu atque
processu, casu quoque cognito, quid de illa sentias,
melius noris, nisi longum putes, aperiam.
ROGERIUS.
Imo vero sitibundus haec audiam. Multum enim ad
rem propositam existimo profutura.
GUITMUNDUS.
Cum igitur superiores blasphemias, primam quidem
propter injurias matrum, caeterorumque effectuum,
secundam vero propter damnationem parvulorum
suorum, nec aures etiam pessimorum sustinere
possent, ipse vero in Scripturis sacris locum tuendi
eas nullum penitus inveniret, maxime disputante
contra eas copiosissime beato Augustino [( Pro nuptiis,
et De Bapt. parvulorum )] , in hanc se defensandam
totum contulit; ubi et quodam velut testimonio
sensuum niti videbatur: nec tam copiosissime ab
aliquo sanctissimorum Patrum (quippe non indigente
adeo temporibus illorum Ecclesia, cum tamen
quid inde tenerent perspicue et lucidissime sapientissimi
eorum multi scripserunt) contra hanc
disputatum sentiebat. Aucupatis ergo nonnullis velut
ratiunculis (neque enim ulla unquam haeresis
sine aliqua verisimilitudine rationis invalescere
potuit), adhibitis quoque paucis male intellectis a
se capitulis Scripturae sacrae, quae multis errantibus
laqueus est mortis, per egenos scholasticos, jam
per alimoniam qua sustentabat eos, et per suos
dulces sermones corruptos, quaquaversum potuit,
clanculo hujus tanti mali nefandissimum virus
effudit. Si qui autem praeterea aliquo modo receperint
eum, hi sunt qui ex apostolica sententia
territi qua dicitur: Qui manducat et bibit indigne,
judicium sibi manducat et bibit [(I Cor. XI)]
, communionem
sacram, quam pro ecclesiastico more
sumere coguntur, mallent aut nullam aut non tantam
esse, quam ejus metu se a flagitiis aliquatenus
temperare. Ita igitur et per tales exsecranda pestis