PL 149, col. 1430

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

paululum adolevit. Mox ergo incipientibus his palam
audiri, catholici viri graviter commoti, atque intolerabiliter
ferentes, praesidente per semetipsum
beatissimae memoriae domino papa Leone, Vercellis
concilium ponunt. In quo etiam per nos aliqua dici
cupis; jam nunc quae tibi proponenda videntur expone.
ROGERIUS.
Berengarius et qui eum sequuntur, asseverant
Eucharistiam Domini non esse vere substantialiterque
corpus et sanguinem Domini, sed sola voce sic
appellari, pro eo quod tanquam umbra et figura
significativa sit corporis et sanguinis Domini. Nec
de hoc moverer adeo, si, carnaliter sapientes, secundum

sensus fallerentur, nisi quod nonnullas, ut
supra memorasti, ratiunculas obtendere, et eas ex
quibusdam beati Augustini sententiis munire videntur.
Aliqua etiam verba Domini Salvatoris jactitant,
ex quibus infirmi scandalizari forsitan possint. Ac
primum ipsas ratiunculas, deinde auctoritates
ponam. Natura, inquiunt, hanc mutationem non
patitur. Cumque affertur eis scriptum, quia omnia
quaecunque voluit Dominus fecit [(Ps. CXLIII)]
, sed
hanc, inquiunt, mutationem noluit. Absit enim ut
fas sit Christum dentibus atteri, aut partibus dissipari,
sicut ista dentibus atteruntur et in partes
dissipantur. Ad haec, si placet, interim responde,
postmodum vero caetera proponam, quo diligentius
opere distributo, singulis a me propositis responsa

tua comparando, mihi ad unguem de omnibus
intelligam satisfactum.
GUITMUNDUS.
Quoniam quidem superius postulasti ut tuis inquisitionibus,
si qua mihi viderentur addenda, superadderem,
cognosce primum quia non omnes qui de
istis sacramentis errant, una incedunt via erroris.
Nam Berengariani omnes quidem in hoc conveniunt
quia panis et vinum essentialiter non mutantur, sed
ut extorquere a quibusdam potui, multum in hoc
differunt, quod alii nihil omnino de corpore et
sanguine Domini sacramentis istis inesse, sed tantummodo
umbras haec et figuras esse dicunt. Alii
vero, rectis Ecclesiae rationibus cedentes, nec tamen
a stultitia recedentes, ut quasi aliquo modo nobiscum

esse videantur, dicunt ibi corpus et sanguinem
Domini revera, sed latenter contineri, et ut sumi
possint quodammodo, ut ita dixerim, impanari. Et
hanc ipsius Berengarii subtiliorem esse sententiam
aiunt. Alii vero non quidem jam Berengariani, sed
acerrime Berengario repugnantes, argumentis tamen
ejus, et quibusdam verbis Domini paulisper offensi
(quod suo loco dicemus uberius) solebant olim putare
quod panis et vinum ex parte mutentur et ex parte
remaneant. Aliis vero irrationabilem istorum sensum
longe horrentibus, eadem verba Domini, quibus
isti moventur, non satis apte intelligentibus, videbatur
panem et vinum ex toto quidem mutari, sed
cum indigni accedunt ad communicandum carnem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.