PL 149, col. 1431

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

Domini et sanguinem, iterum in panem et vinum
reverti. Quorum omnium erroribus, sicut Dominus
dederit, obviare tentabimus.
Nunc primum Berengarianis utrisque respondeamus.
Isti etenim, licet inter se diversi sint, contra
nos tamen unam habent pene sententiam, et argumentis
nituntur eisdem. Utrique enim nihil de pane
et vino mutari essentialiter asserunt. Nunc argumenta
eorum videamus, ac primum quid de natura
asserant discutiamus. Nam cum dicunt, Non potest
hanc mutationem natura pati, aut absolute et absque
ulla exceptione dicere hoc habent ut nullatemus
scilicet, nec volente Deo hoc possit, aut cum aliqua
exceptione. At si absolute et absque ulla exceptione
dicunt, primum quidem voluntatis Dei manifestos

adversarios se esse declarant, dum ei aliquid impossibile
esse confirmant. Ipsi denique seipsos destruunt,
quoties illum, quem dixisti, psalmi versiculum canunt: Omnia quaecunque Dominus voluit fecit
[(Ps.
CXXXIV)]
. Nam si versum hunc non recipiunt, frustra
eum canunt; nec jam Dominum omnipotentem
credunt, cui volenti naturam aliquam resistere posse
contendunt. Si autem omnipotentem non credunt,
nec Deum credunt. Non enim vere Deus est qui
quod vult non potest. Sed Deum ipsi, ut puto, credere
se non negant. Recipiant igitur, quia omnia
quaecunque voluit Dominus fecit. Simul ergo necessario
recipiant quoniam hanc mutationem ut possit
natura pati, si voluit, Dominus fecit. Si enim ipsa
omnium rerum natura cum omnino nihil esset,

volente Deo factum est ut esset, et in tot rerum
varias species formaretur, quomodo panis et vini
natura jam existens volenti Deo resistet, ut vel in
unum aliud non transferatur? Perridiculi homines,
qui, dum se defensitare naturam existimant, vim
naturae se potius ignorare demonstrant! Nam, sicut
tu ipse testaris, qui per artem medicinae ciborum
naturas et hominum nosti, quotidie natura panis
quem comedimus, et vini quod bibimus, naturaliter
in nostram carnem et nostrum sanguinem transmutatur.
Quod si tantum potest venter hominis seu
etiam cujuscunque animalis, ut panem et vinum,
vel quoscunque cibos intra se clausos, in vivam
carnem et vivum sanguinem quotidie mutet, nonne

tantumdem, si vult, poterit praesentiae suae majestatis,
et virtute verbi sui Deus, ut videlicet in carnem
et sanguinem suum panem vinumque tranformet.
Quod si vel tantum volunt Christiani concedere Deo
quantum concessit paganorum magnus philosophus
Plato, qui rerum naturam dixit esse id quod
vult Deus, quid unquam erit absurdius quam
id quod vult Deus Deo volenti contraire? Quapropter
isti, nisi omnino careant corde, nunquam ita absolute
dicent naturam mutationem pati nisi Deus velit;
frustra ergo hoc quasi magnum aliquid contra
nos asserunt. Nihil enim prorsus per hoc contra nos
agunt. Nemo enim Christianorum credit hanc fieri
mutationem nisi per Dei voluntatem. Desinant igitur
inaniter dicere: Natura non patitur; et id tantummodo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.