PL 149, col. 1432
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
an Deus hanc mutationem velit, requiramus.
Sed, absit, inquiunt, ut unquam hoc Deus
velit! Non enim fas est Christum dentibus atteri.
Ego vero in primis quaero quid dicant significare atteri.
Si enim intelligunt atteri, velut pressius tangi
aut fortius premi, quaero quare non sit fas Christum
dentibus atteri? Nam si idcirco hoc ipsum non est
fas, quia non possit fieri, eadem ratio est quam de
natura dicunt, scilicet quia natura non potest pati.
Et nimium vana ratio. Nulla quippe rerum impossibilitas
potest impedire voluntatem Dei. Deinde
quare non possit dentibus premi, qui manibus
Thomae et post resurrectionem potuit attrectari? Et
sanctae mulieres, quibus occurrit post resurrectionem,
scriptum est quia tenuerunt pedes ejus. Nulla
namque ratio est ut non possit tangere dens quod
tangit manus; nam sicut ad manus, ita et ad totum
corpus pertinet tactus. Quare quidquid tangit manus,
potest et toto corpore tangi: potest igitur et dentibus
tangi. Porro quod potest vel leviter tangi, cum
solidum corpus sit, cur non possit etiam fortiuscule
tangi, quod est atteri? Si ergo corpus Domini post
resurrectionem manibus Thomae apostoli et sanctarum
mulierum potuit tangi, cur hodie a credentium
dentibus non possit vel levius vel pressius tangi, id
est atteri, nulla obstare ratio videtur. Porro autem
si idcirco dicunt non esse fas Christum dentibus
atteri, non quia impossibile est, sed eo quod indignum
videatur; quaero iterum quare indignum debeat
videri? An quia nimium Christus humiliari videatur?
Sed qui dedignatus non est ob salutem fidelium,
virgis infidelium, corona spinea, cruce, clavis, lancea,
nimis irreligiosissime quantum in ipsis erat,
atteri, sicut scriptum est, Attritus est propter scelera
nostra [(Isa. LIII)]
, is pro salute eorumdem fidelium
dentibus ipsorum dedignatur religiosissime, in quantum
valent atteri? Si enim id quod erat indignius
pro nobis pertulit, quomodo quod minus indignum
est dedignabitur pati? Maxime cum sicut oportuit
Dominum Jesum Christum, in ligno suspendi, ut
mors quae per lignum venerat, per lignum crucis
vinceretur, ita oporteat revera Christum manducari,
ut, quia veteres homines non umbram fructus, sed
ipsum fructum ligni vetiti vere comedendo mortem
susceperunt, novi homines non umbram, sed ipsum
qui in ligno pependit obedientiae, id est crucis, vere
comedendo mortem evadant et vitam sumant. Quod
mysterium Isaias prophetasse videtur, ubi ait: Faciet
Dominus exercituum omnibus populis in monte
hoc convivium pinguium, convivium vindemiae pinguium
medullatorum, vindemiae defaecatae; et praecipitabit
in monte isto faciem vinculi colligati super omnes
populos, et praecipitabit mortem in sempiternum [(Isa. XXV)]
.
Propheta in Jerusalem erat. Quid est ergo
dicere, in monte hoc, nisi ubi crucifixus est Christus?
Et quid est, convivium faciet omnibus populis, nisi
quia illud quod pependit ibi, manducant omnes populi?
Quid in pinguibus istis medullatis, nisi carnem
gratia Spiritus sancti pinguissimam, in qua habitat