PL 149, col. 1444

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

forte illa dicat in ea quae superveniunt transmutari.
Quod si ita est, innumera nobis exempla occurrent
earum rerum quae essentialiter in ea, quae similiter
existunt, transmutantur. Age enim, verbi causa,
atramento nigerrimo membrana albissima inficiatur:
albedo nigredini continuo cedit. Si igitur
albedo in nigredinem versa est, in id utique versa
est quod jam erat. Neque enim dici potest tunc ibi
augeri nigredinem in quam transferatur albedo,
quandoquidem nec atramentum nigrius est quam
prius erat, neque aliquid membranae praeter atramentum
occupavit nigredo. Idem quoque in aliis
saepenumero inveniri potest. Unde fit ut accidentia
recedentia, sicut diximus, aut penitus nihil fiant,
aut, si permutantur, in advenientia, quod nostrae

causae non parum accederet, in ea utique multoties
permutentur, quae jam erant. Tertiam autem mutationem
solemniter cernimus, qua videlicet substantiae
in eas quae non erant substantias vel naturali
usu, vel per miracula transeunt; sicut nucleus
in arborem, semen in herbam, esca et potus
in carnem et sanguinem; vel sicut virga
in serpentem, serpens in virgam, et caetera hujusmodi.
Quarta vero mutatio est, quia id quod est, transit
in id quod nihilominus est, sicut panem et vinum
virtute divina in corpus Christi proprium singulari
quadam potentia credimus commutari. Et haec quidem
tribus aliis longe melior, longeque utilior a credentibus

facile judicatur. Melior quidem, quoniam
in divinam carnem, quae rerum est omnium optima,
id quod mutatur, transit. Utilior autem, quoniam
hanc propter alias factam, singularem nobis medicinam
Christus constituit. De nihilo quippe primo
facta sunt elementa, e quibus non felices facti sumus.
Sed et aliae duae mutationes nihil nobis profuerant,
quin ad summas traduceremur miserias, nisi quarta
medicinaliter superveniens, subveniret. Cui itaque
caeteris omnibus haec honorabilior sit atque utilior,
tum etiam illi quae usitatissima est, multo vicinior
atque similior; ideo multo credibilior, quam duae reliquae,
reperitur. Cum enim non luce clarius pateat,
ei mutationi, quae usitatissime de aliquo in aliquid
fit, eam quae etiam ipsa de aliquo fit in aliquid, licet

aliquanto mirabilius, propinquiorem admodum ac
similiorem esse: quam illam, quae de nihilo fit in
aliquid, aut illa quae de aliquo fit in nihil? Illae enim
duo aliqua habent; istae unum tantum: adeoque a
capacitate intelligentiae nostrae remotae sunt, ut neque
mutationes eas quis fortasse vocaverit: difficillimeque
verbum reperiat, si tamen vel difficillime, quo
eas aliquatenus proprie exprimere possit. Et caeterae
quidem mutationes rerum subjectarum sunt, haec Domini;
illae creaturarum caeterarum, hanc suo proprio
corpori auctor ipse retinuit. Et caeteras quidem semel
in principio jussit esse Deus, et factae sunt; hanc autem
et propheticis oraculis, et rebus gestis, maximeque
sacrificiis et miraculorum novitate promittere et
praefigurare ab initio non cessavit: cum etiam magna

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.