PL 149, col. 1445

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

insuper precum solemnitate et studio, per verba quae
ad hoc ipsum propria Deus ipse ac Dominus noster
Jesus Christus dictavit quotidie repetita praebet effectum.
Quibus omnibus, aliisque permultis digne
perspectis, valde credibilior haec, chariorque, quam
illae duae potest et debet judicari. Si enim Deus id
quod difficilius et ab intellectu nostro remotius est,
quia voluit, fecit: quomodo non id quod videtur
aliquo modo facilius et intelligibilius, si voluit, fecit?
Atqui difficilius illud Deum fecisse nemo dubitat.
Istud igitur facilius Deum facere, si vult, nemo dubitare
debet. Aut quare hanc quartam mutationem
non deberet addere Deus ob medelam hominum, qui
quartam generationem (ut ostendimus) addidit ob
reparationem salutis ipsorum: ut sicut ille summe
GUITMUNDUS.
Dum tuis objectionibus respondeo, prudenter advertat
si quis legerit, non me laborare nunc ad
expugnandum nostris argumentis penitus hostem;
sed ad muniendam interim contra hostilia argumenta
catholicam fidem. Et illud quidem, Deo auxiliante,
postmodam fiet. Nunc vero rem ita distinguere volumus,
ut primo hostilem disputationem debilem
esse, et nihil contra fidem nostram conficere posse
monstremus: ut cum in suis inimicus ubique defecerit,
nostris ad ultimum (Deo favente) plenius
subruatur. Ex qua re puto fieri ut haeretica fallacia
citius sileat, et catholica veritas clarius elucescat.
Sed haec propter eos dicta sint, qui festinantius
quam res postulat satisfieri sibi omnino volentes,

quia non omnia nostra hic expendimus, apud se nos
forsitan de inefficaci opere reprehendat. Jam vero
caetera prosequamur.
ROGERIUS.
Berengarius dicit: Caro Christi incorruptibilis
est, sacramenta vero altaris, si diutius serventur,
possunt corrumpi, videntur enim putrefieri.
GUITMUNDUS.
O calumniosa lingua! o lingua blasphemis assueta!
promptior ad extorquendam superbe de Scripturis
Dei suam perditionem, quam ad percipiendam cum
fidelibus salubrem refectionem. Credidit Scripturis
sanctis dicentibus Christum esse incorruptibilem, et
non credidit Christo dicenti: Panis quem ego dedero,

caro mea est pro saeculi vita [(Joan. VI)]
, sed contra
hoc opponit corruptionem. Videatur itaque malesanis
corruptisque hominibus, juxta infidelitatem
suam, corruptibilis et putribilis panis divinus, et
sicut scriptum est, tollatur impius ne unquam videat
gloriam Dei [(Isai. XXVI)] ; sed semper ignominiosa
de Deo somniet, semper scandala meditetur, sitque
ei Christus semper lapis offensionis, et petra scandali [(I Petr. II)]
.
Nobis enim panis ille Dei coelestis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.